QVI SVMVS?

Pagina nostra https://quiritibus.com/ est.

ANNOTATIONES

Cum ei qui paginam nostram uisunt (inde hospites) aliquid annotant, data, id est (inde i.e.) annotationem, IP hospitis, atque UA colligimus et seruamus, ut spam deuitetur.

Cetera apud https://wpdiscuz.com/ auctorem huius annotationum additamenti (uulgo ‘plugin’) legi possunt.

PICTVRAE

Si quam picturam paginae nostrae affers (uulgo ‘upload’), uita eas quae loci data (EXIF GPS) includunt, nam hospites omnem picturam deferre (uulgo ‘download’) atque loci data extrahere possunt.

CRVSTVLA

Si aliquid nomen, aliquam annotationem, inscriptionemue electronicam tradis, ea crustula, i.e. ‘cookies’ seruamus. Hoc tui gratia, ne quid rursus dandum tibi sit, quando iterum annotare uelis.

Si ad nomen dandi (uulgo ‘log in’) paginam nauigas, crustulum facimus an nauigatorium (uulgo ‘web browser’) crustula accipiat ut decernamus.

Nomen dato, etiam aliquot crustula facimus, i.e. nomen tesseramque (uulgo ‘password’) obscuratam (uulgo ‘encrypted’), ac quas paginas uisas conseruamus. Nomen dandi crustula duas septimanas, paginas uisendi annum tenemus. Si “Remember Me” premis, duas septimanas nomen retinebitur. Si secedes (uulgo ‘log out’), crustula delentur.

Si quid scriptum siue mutas siue edis, crustulum quoddam in nauigatorio seruabitur. Nihil hoc crustulum priuatorum, ID tantum scripti includit. Deletur post diem.

RES ALIVNDE HIC SITAE

Scripta in his paginis res aliunde sitas (uulgo ‘embedded’), e.g. picturas, pelliculas (uulgo ‘videos’), scripta habere possunt. Haec res ita agunt quasi eorum paginas uises. Haec paginae data colligere, crustulis uti, te uariis modis uestigare possunt, praesertim si et eis in paginis nomen dedisti.

CVI DATA TVA TRADIMVS

Si tesseram recensere petis, in e-pistula (uulgo ‘e-mail’) inscriptionem IP tibi mittemus.

QVOVSQVE RETINEMUS DATA

Si quid annotas, annotatio infinite retinetur. Hoc ut nouas annotationes responsaque agnoscamus, nec singulae a nobis curandae sint.

Qui nomen Quiritibus imponunt (uulgo ‘register’), eorum priuata imposita seruantur. Haec proprietates ab usoribus ipsis mutari possunt, nisi nomen quod dederunt. Situs porro administratores data mutare possunt.

QVANTAM POTESTATEM DE REBVS TVIS HABES

Si nomen Quiritibus imposuisti, aut si quid annotasti, data tua tibi omnia, siue quae dedisti, siue quae seruabantur, exportari possunt. Etiam nos omnia de te delere petas licet. Hoc ea, quae seruari debent siue administrationis, siue legitimorum, siue conseruationis causa, ea petitio non attingit.

QVO DATA MITTIMUS

Annotationes programmate quodam dispunguntur ut spam deuitetur.