Ecce quinque ex illustrissimis nobilissimisque scriptoribus Romae antiquae. Operibus eorum instincti, innumerabiles homines per saecula eorum uersus et orationes solutas legerunt, commentati sunt, in alias linguas uerterunt. Certe multi nostrorum lectorum nomina saltem eorum cognoscunt, etsi scripta nondum legistis. Quis horum gratior est tibi? 

ANTIQVO IN AEVO OPTIMI SCRIPTORES ROMANI

#1. CORNIFICIA

Cornificia, ut norunt omnes, erat poeta romana et epigrammatum scriptrix. Nata est anno 85 a.C., mortua est 40 a.C. Viro nomine Camerio in matrimonium data est, quem aliqui scriptores amicum forsan esse Catulli rentur. Vt scripsit Iohannes Boccaccio in libro suo qui inscribitur De Mulieribus Claris (1362 AD): “Nec contenta tantum tam fulgida facultate ualuisse uerbis, reor sacris impellentibus musis, ad describendum heliconicum carmen s[a]epissime calamo doctas apposuit manus, colo reiecto, et plurima ac insignia descripsit ep[i]gram[m]ata qu[a]e Ieronimi presbiteri, uiri sanctissimi, temporibus — ut ipse testatur — stabant in pretio.” Tamen nulla scripta eius exstant. 

#2. ABRONIVS SILO

Abronius Silo erat poeta qui ad finem principatus Augusti uixit, discipulus nobilissimi Porcii Latronis. Filius quoque poeta erat, sed, ut Seneca scripsit: “pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit.” Etiam Abronius ipse uidetur magistro aliquantulos uersus surripuisse. Nihilominus, paene nihil de uita eius nouimus. Ceterum, praeter duos uersus uero nulla scripta eius exstant.

#3. ANSER

Eratne Anser anser an homo? Forsan non unus erat homo, sed nomen quo poetae imperiti deridebantur. Ab ipso Ouidio contemptus et “Procax” appellatus ob carminum suorum dedecora et inculta, Anser homo poeta erat atque amicus Marci Antonii triumuiri, et obtrectator Vergilii. Tamen nulla scripta eius exstant.

#4. AEMILIVS MACER

Aemilius Macer erat poeta qui carmina didascalica fecit. Dua carmina condidit: alterum de auibus, alterum de theriaca (id est de antidoto aduersus malum uirus serpentum). Tamen paene nihil horum scriptorum exstat.

#5. BAVIVS

Bauius erat poeta in aeuo Augusti. Tamen nulla scripta eius exstant.