De proiectione astrali (Do not face Allah alone when astral projecting)

Hodie, cum in proiectione astrali essem, Allah inuocaui ad eum sic comminuendum ut nostra carmina melius operarentur. Is tam potens est, ut sola hoc facere nequiuerim. Vix mortem effugi et animo magnopere iniuriam accepi, sed sentio me in uita mansuram esse. Mente concipere nequeo quid is facere nouae incautaeque magae possit. Vereor ne ei breui obuiam eam si aliquando proiectionem astralem pergere uelim. Nunc salutare tus incendo et animi uim ex meis crystallis traho ut quam citatissime consanescam. Quaeso ut salui omnes sitis. Allah est potentior quam primum mente finxi. Nobis una hoc faciendum erit si uolumus deum interficere.

De retrocelliis (The Backrooms)

Si haud attentus es et prauas per areas e mundo excedis, ad retrocellia peruenies, ubi nihil aliud est nisi foetor uetusti madidique straguli, in furorem inducens color unice luridus, luminum fluorescentium fremitus bombusque perpetui et nouem millies sescenties et quinquies sexies centena et sex millia quadringenta chiliometra quadrata conclauium uacuorum ex quibus casu diuisis euadere paene impossibile est. Di te ament si circum prope aliquid errabundum audies, quia id uere mehercule te audiuerit. 

De milite glorioso (Navy SEAL copypasta)

Ah! maledicis me, canicula? Scito me melius quam alios tirones in militia nauali SEAL stipendia meruisse. Incursionibus crebris furtiuisque in Al-Qaeda implicatus sum et plus quam ter centies occidi. Exercitatus in bello more latronum iaculator peritissimus copiarum uniuersarum Ciuitatum Foederatarum Americae sum. Nihil aliud es nisi scopus. Te mehercle exstinguam tanta cura quanta numquam antea in orbe terrarum uisa est, exaudi fututa uerba mea! Num credis aufugere posse cum me in reti mundano maledixeris? Muta sententiam, cinaedule. Dum loquimur exploratores meos in CFA uocaui et iam inscriptionem interretialem tuam inuestigant, itaque satius est te ipsum parare ad procellam, uermicule, quae friuola quam uitam appellas delebit. Mehercle peristi, puer. Ubiuis quouis tempore esse et plus quam septingentis modis te manibus nudis interficere  possum. Non solum late me exercui ad pugnam sine armis, sed etiam mihi aditus est ad armamentarium totum CF militiae naualis, quo quantumuis utar ut ex continente terra te exstirpem, coenum. Si scire potuisses quam grauem mercedem tuae sententiae uafrae in te deiecturae essent, fortasse linguam continuisses. At non fecisti et nunc poenas soluis, stulte. Meo furore opprimeris, quo te aggressus ero. Peristi, pupule.