Saepe et multum loquimur latine de rebus humanisticis plusque de classicis. Numquam autem aut multo saltem rarius garrimus de moribus ac consuetudinibus romanorum quae adiuuent intellegere: qualia fuerint, ut dicuntur, mimemata? Mimemata enim hodie appellamus non solum istas felium picturas sed, cum ipsum uocabulum imprimis de uerbo mimus (μῖμος) deducatur, omnia quae quasi imitemur cuiusuis seu causa seu gratia.
Hodie unum ex his quasi mimematibus elegi: brassicam. Quid forsitan roges brassicam? Tanti enim nominis fuit apud romanos brassica ut uix exprimere possim! Ne multa igitur exordiar, legas quaeso primum infra capitulum ut cognoscas!
1. DIOCLETIANVS VSQVE DVM DIEM OBIRET BRASSICAS COLEBAT
Gaius Aurelius Valerius Diocletianus ab anno 284 usque ad 305 quamquam imperator olim romanorum fuerat, ultumos uitae annos in Dalmatia holera colens degebat quapropter primus is dici potest atque ultumus fuisse imperator, qui de ciuibus muneribus ultro decessit.
Barbarorum formidine, bello ciuili, aerarique angustiis praesentibus sumpsit Diocles purpuram, itaque negotiosissumus refecit communem salutem. Concordia autem reconciliata Diocletianus dictatura se abdicauit, inque Dalmatiam habitatum commigrauit. Palatium eius usque ad hodiernum diem Spalati (croatico in oppido) uideri potest.

Cum autem ipse brassicas coleret, cecidit fortuna Romae. Herculius atque Galerius, eo tempore Caesares, dum eum ad imperium recipiendum rogarent, ut scribit Aurelius Victor:
[…] tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum respondit: “Vtinam Salonae possetis uisere holera nostris manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis.”
Epitome de Caesaribus
Satis habuisse mortuus fertur.
2. VENVS DEA BRASSICARVM (FORTASSE?) EST
Nomen est omen, ut de Plauto locutio ducitur. Quodam in fragmento Naeuius “Cocus,” inquit, “edit Neptunum, Cererem, et Venerem expertam Volcanum, Liberumque opsorbuit pariter.” Si quidem prioribus credimus, per Liberum uinum, per Volcanum ignis, per Cererem panis et, hanc si rationem persequimur, per Neptunum piscis significatur.
Quid de Venere est? In libris de uerborum significatione a S. Pompeio Festo comparatis per Venerem holera inuenimus. Scribit enim:
Cocum et pistorem apud antiquos eundem fuisse accepimus. […] Significat per Cererem panem, per Neptunum piscis, per Venerem holera.
Num uolebat Naeuius lectores holera intellegerent? Reliquis praesertim adiectis, scilicet Venere Volcanum experta, quod per translationem holera cocta sibi uult, sed duplice significatione uel ad Veneris adulterium pertinere uidetur.
Cur Venus dea brassicarum sit Eden, P. T. “Venus and the Cabbage.” Hermes, uol. 91, n. 4, 1963, p. 448–59. praebet, hoc ex opere aliqua sumpta et quam paucissuma ex meis indagationibus uobis latine narrabo.
Quamobrem igitur dea brassicarum sit aduentu eius explicatur. Quamquam siue aspectus Aphrodites siue potestates iam dudum Venerem infecere illique sese adhaesere, attamen cultu Veneris Erycinae adueniente cum templum anno 215 aCn. eidem deae esset in Eryco monte—mons Siciliae—dedicatum, in summo uertice fanum Aphrodites locatum est—secundum Polybium: pulcherrumum Siciliae fanum—atque a romanis tentum, cultusque socii iam ad Campaniam saltem deuenerunt, ne forte in Latium, ubi hae deae iamiam aut similes aut uel eaedem esse ferebantur.

Similiter et anno 217 aCn. Q. Fabius Maxumus dictator, libris Sibyllinis consultis, Veneri Erycinae aedem uouit, nam ex fatalibus libris compertum erat eum uouere cui maxuma in ciuitate esset potestas, die 23, mense aprili, i.e. die Vinalium priorum, eorundem quae et serius alias Veneri, alias Ioui, saepe alias ambobus dis consecrata ferunt. Animo fingi potest, cum aedis in Capitolio sit prope templum Iouis Capitolini instituta, magna populi commotio. Quamquam nonnullos amisit aspectus phoenicios, attamen talis dea qualis columbis atque in templo quaestui meretricio fauet animos nimirum commouebat.
Nihilominus et romanorum Venus mutabilis erat dea quae multarum nonnumquam insolitarum rerum—quae non facile liquebant—instar ac uaria uidebatur. Iam de Lubitina Venus Lubentina, quam etiam confirmat templum Veneris in luco Lubitinae situm, iam de Cluacina Venus Cluacina, de Murcia Venus Myrtea, cum Aphrodite ab Eryco coronam myrteam Romanis sacram attulisset, nota est.
Necnon nomen ipsum nonnumquam imminutum legebatur, sicut in denariis C. Considi Noniani, qui anno circiter 60 aCn. hos nummos cudit, ubi ERVC inuenitur. Praeterea Erycina, quod uerbum Erucina saepissume scribebatur, non solum Eryci montis, sed etiam erucae—genus brassicarum—adiectiuum uideri potest. Huius enim uerbi instar, eodem exitu, noua uerba uel saepius apud plebem fiebant, seu inter uerba appellatiua, ricinus de rica, seu inter deos, Lubitina de uerbo lubet.

Fieri igitur poterat ut Venere uaria Aphroditae peregrinae coniuncta populus romanus quiritium deae titulum de erucis duceret, unde, rem si accipimus, profecto sequitur ut Venus ipsa et brassicae inter se cohaereant.
Suntne ergo loca in scriptis romanorum ubi Venus brassicis coniungatur? Abundant enim, Veneri cum erucis familiaritas similiter ualebat atque ceteris dis cum holeribus suis.
Nec minus erucas aptum vitare salaces, / et quicquid Veneri corpora nostra parat.
Et Ouidius et alii auctores salacem uocabant erucam, quod uocabulum non solum quemlubet in Venerem propensum depingit hominem, sed poetice etiam de rebus dicitur quae turpem lubidinem euocent. In Priapeiis similiter:
[…] nec ut salaces nocte tollat erucas […]
Aut hoc carmen ex eodem loco sumptum legas:
Quicumque uestrum, qui uenitis ad cenam libare nullus sustinet mihi versus, illius uxor aut amica riualem lasciuiendo languidum, precor, reddat et ipse longa nocte dormiat solus lubidinosis incitatus erucis.
Tunc etiam in poemate nomine Moretum, quod Vergilio ascriptum traditur—at hoc nuper confutatum uidetur esse—, et quod de Simylo quodam agricola narrat, qui moretum ut coquat hortum intrat resque coquendas colligit:
Caepa rubens sectique famem domat area porri / quaeque trahunt acri uultus nasturtia morsu / intibaque et Venerem reuocans eruca morantem.
Naeuii igitur uersus ex nihilo fortasse pendent nisi ex facetiis romanorum, quae de Venere lusa sic ad erucas pertinere non poetice, sed populariter intellegebantur. Cum Venus Erucina aduenisset, dea hortorum cum facta esset, cum eruca Venerem excitaret, Venus dea brassicarum nominata est.
3. CATONIS DE BRASSICIS INSOLITA ET APSVRDA

Cato, de agri cultura, 156.
Tot tantaque mira blaterat de brassicis Cato ut uix enumerari possint. “Mirifice concoquit, aluum bonam facit, lotiumque ad omnis res salubre est.” Antiquissumus iam qui est Cato prorsae orationis apud romanos superstes de brassicis scriptitabat, tanti est hoc apud eos omnibus antistans holus momenti. Insolita autem sunt haec atque apsurda plerumque scripta, quorum nunc pauca aut iocosa aut iocose saltem uobis defero.
Si uoles in conuiuio multum bibere cenareque lubenter, ante cenam esto crudam quantum uoles ex aceto, et item, ubi cenaueris, comesto aliqua quinque folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum uoles.
Inde incipit. Egomet his lectis statim exhausi duas uini lagenas ut postea brassica esa sobrius redderer. Res haud successit. Intellexi autem et cognoui Catonis consilium: si quis duabus uini lagenis exhaustis brassicam manducans nihil euomit, eum tertiam etiam lagenam exsiccare oportet. Nihilominus huius rei nihil me paenitebat: brassica enim non solum alueum curat sed etiam canceres purgat eosque sanos facit, quod mihi, cum bibens saepius sigarellis fruar, maxumo auxilio est.
At Cato uel apsurdiora scripsit!
[…] lotium conseruato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura
atque insuper
expertum hoc est.
Qui igitur in Facebook et aliis in locis lotium bibere uidentur culpa sua liberantur, sed praue cognouerunt rationem: non bibi, natari debet lotium et solum quod ex brassicae amatore extractum est.
Item pueros pusillos si laues eo lotio, numquam debiles fient.
Sic igitur ab ortu usque ad mortem omnibus proderit lotio quasi brassicato lauari, ne quis debilis fiat. Nec oculariis opus est, medici et doctores enim mentiuntur! Cato iam multo ante inuenit curam:
Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus uidebunt.
Qui sic et aliis modis purgatus erit, diutina secundum Catonem ualetudine utetur, neque ullus morbus ueniet nisi sua culpa.
Ex his tribus capitulis bene cognosti cur et quale sit brassica romanis mimema. Saepe lubet haec quae non semper patent nobis qui nunc uiuimus inuenire et de eisdem quam potest plurima legere, cum de religione, de Penatibus, Manibus, Laribus, aut cur cor sit sedes opinionum, cur bilis angoris, aut cur di me amabunt in Plauti Persa risum moueat, tum de brassica omnibus amata.
Tu quid inuenisti insoliti aut apsurdi? Scribe sodes annotationem!