PRAEFATIVNCVLA.

Apparuit iam dudum non negligenti lectori, ubi primum post longam intermissionem ad has paginas complendas reuersi sumus, nos noua ac diuersa prodere occepisse. Ipse, ex plane diuerso opere cognotus, hodie hoc articulum uobis exhibeo per Anglicanam Magistri illius O. M. interpretationem — cuius quidem Laudem Caffeae et Nauem Sideralem legeritis — in amatissimum sermonem nostrum redditum quod ex ephemeride Honcongensi excerpsimus, ad quam uinculum in ima pagina inuenietis. Suasit enim ille Optimus Maximus nos in scripta Serica Latine uertenda consociari quibus cum Quirites Sericae linguae studiosi tum Seres Latinae peraeque fruantur; quod autem propositum quid postularet istic experiri instituimus. Propterea non mirandum erit si alia huius modi uidebitis. Sit uobis iucunda lectio.

Inscriptio: Humanitas bona praemia parit

Titulus: Postquam exter raeda meritoria uectus sarcinulam dereliquerat, raedarius summa ope nisus est ad reperiendum possessorem. Quid postea euenerit haud augureris!

Die XXXI mensis Decembris anno MMXXII, gubernator raedae meritoriae1 Honcongensis2 memoria dignum quiddam quod cum liberalibus congresso uectoribus sibi contigerat apud Facebook3 communicauit. Rettulit se pridie parem exterorum4 — patrem filiumque — accepisse eosque ad Mui Wo5 adduxisse, uiciniam in Lantau Insula sitam, atque ilico derelictam comperisse sarcinulam in uectorum sede. Raedarius sarcinulam aperiuit ubi utilia ad accersendos homines inueniret sed, ut dixit, “Nihil inerat nisi pupa”. Itaque reposita sarcinula ad operam iterum se contulit. Paucis post horis transmisit ad raedariae societatis sedem6 ut de sarcinula interrogaret et responsum est a ministro7 quendam ter uocauisse eam quaerens. Post longum cum ministro sermonem tandem possessorem alloquendi data potestas et illi “Sine cura sis” ait “ad deuersorii ostium in horam sextam post meridiem adueham”.

Cum raedarius ad deuersorium peruenisset conuenissetque uectores, compertum est sarcinulam filii esse sextum annum agentis. Familia trium ad otia duas hebdomadas fruenda Honcongum uenerat. Fortuito accidit ut domum redituri ea nocte essent, itaque e raedario petiuerunt ut ad aeriportum se adduceret. Cum e raeda exirent, pater familias illi quingenti dollaria Honcongensia dedit manusque iunxit8 sincere gratias agens. Raedarius permutationem memorauit dicens: “Vere mirum fuit, ac ualde gaudeo. Constat pupam cum puero inde ab ortu fuisse eumque secum ubique ferre. Non igitur mirandum est eum adeo esse gauisum ubi reuidit”. Cum familia abitura esset, raedarius festiue monuit puerum: “Posthac arcte complectitor, intellextin?”. Cui puer: “Periculum feci9! In posterum meminero”.

Raedarii missum apud Facebook complurium ad se animos conuertit, illum laudantium eiusque humanitatem et dicentium eum ipsam speciem esse raedarii10. Non solum quam maxime poterat uectores adiuuit, uerum labor eius etiam occasionem praebet ad illustrandum Honcongum. Nonnulla istius modi subscripta sunt: “Probus homo probo animo atque etiam in linguam Anglicanam discendam propensus, “Fabella bene Honcongo dicens”, “Quidam saccum simpliciter abiciant, tu uero uel ipsum ad deuersorium adisti, ualde commouet”. Verum tamen quidam subscribentum seueriores difficilioresque: “Additi quingenti nummi quia saccum ad deuersorium importarat atque insuper uexerat illos ad aeriportum, illud quidem hau’ multum pretiumst”. Sed continuo alius sapienter: “Argentum posterius est, alios ubi adiuueris, et tu laetus eris.”


1: Taxi, auctore Davide Morgano (Lexicon Morganianum, p. 48), aut autocinetum meritorium aut reada meritoria aut taxiraeda dicitur, quarum secunda interpretatio sumpta est quia Latinissima uisa. Cum uero idem Morganus tantummodo taxiraedarium ad taxi driver suaderet (ibid.), nec placuit aurigam uocare — quam ob rem perspicuum est —, hanc iuncturam adhibuimus. Infra simpliciter raedarius dicitur.

2: Hong-Kong nominis duas interpretationes Egger ille praebet, id est Hongcongum et Siamkiamum, nullo relato auctore (Caroli Egger Lexicon locorum nominum, 1977, p.146). Constat Hongcongum urbem uocatam esse in Nuntiis Latinis qui e Finnia transmissi sunt (uerbi causa d. XVI m. Mar. a. MMIII). Item k littera pro c adhibita a Paulo Kangiser apud Ephemeridem (d. IV m. Ian. MMXXIII). Hoc quidem placuit sonis Latinis accommodare sublata priore g.

3: Quamquam nonnullis Prosopobiblion dicere libeat, scribentis quidem sententia deest causa cur retialis instrumenti nomen uertatur.

4: Honcongi uocabulum exter generatim candidum significat.

5: Mui Wo locus est in Lantau Insula situs ubi etiam Honcongensis aeriportus et Eoum Flumen siue Tung Chung insunt.

6: Scilicet “transmittere ad aliquem” iunctura non inuenitur apud antiquos: ipsi finximus ut quod per radios efficitur significaremus. Nam solent Honcongenses raedarii res societate iis instrumentis quae uulgo walkie-talkie uocantur impertiri. 

7: Sic staff member, contra Morganianam auctoritatem, quae potius operarium dicere suadet; sed apparet antiquitus humillimos sic appellatos esse. 

8: Cfr. Statii Siluas 5.3.276 et Valerii Argonautica 6.484 apud rationes Paccardianas, siue PHI Latin Texts. Etiam “dextras iungere”: “Cur dextrae iungere dextras non datur?” (Vergilius, Aeneis 1.408). Proprie de foederibus amicitiisque firmandis.

9: “Periculum facere”: proprie aduersos casus temere inire, sed etiam aliquid re ipsa experiri; sic Terentius: “Periclum ex aliis facere tibi quod ex usu siet” (Heauton Timorumenos 210) atque Cicero: “Eos uelle meae fidei diligentiaeque periculum facere” (In Verrem 1.1.34.8). Quoniam Anglicane iunctura adhibita est, placuit seruare et Latine potius quam simplicius discendi uerbo uti. Ceterum nonne re uera periculum fuit pupam perire?

10: Pro ideal taxi driver; nam sic Cicero Platonicas ἰδέᾱς Latine uertit.

Vinculum ad pristinum articulum.