AGONOPHILVS, PALAMEDES
Agonophilus: Salue etiam atque etiam, amicorum optime.
Palamedes: Ohe, salue tu quoque, Agonophile. Cur tam tristem faciem habes?
Ag. Quia nimis stultus sum ut ludere scaccis ualeam.
Pa. Desine blaterare. Perdidistine?
Ag. Immo deletus sum. Aduersarius duabus uicibus me uicit.
Pa. Papae! Mattum stulti agnosco. Nostine leges?
Ag. Sane.
Pa. Iterare eas tibi non nocebit. Mecum alueum et latrunculos semper habeo. Ab ouo incipiam. Placetne?
Ag. Placet. Praeteri tamen, quaeso, historiam tritam huius ludi. Multi enim uerba cassa super scaccorum origine consumant.
Pa. Sit ita ut uis. Scaccorum ludus est proelium inter duos lusores, qui pro se sedecim scaccis in propria regione locatis utuntur. Latrunculi in tabula lusoria quadrata mouentur, cuius latera distinguuntur in octo ordines uel columnas. Itaque scaccarium ex sexaginta quattuor sedibus constat (Fig. I), quae aut albae aut nigrae sunt et alternis uicibus ponuntur.

Ag. Omnia liquent. Dic autem sodes mihi quomodo latrunculi latine uocentur.
Pa. Recte mones. Lusor uterque utitur I Rege, I Domina, II Turribus, II Sagittiferis, II Equitibus et VIII peditibus (Fig. II), quorum nomina ex carmine Marci Hieronymi Vidae Scacchia excerpsi. Non solum ille linguam latinam optime callebat, sed etiam scaccis recentioribus, qui scacchi alla rabbiosa italice uocabantur, ludebat. Adde hoc, quod omnes latrunculorum litteras primas diuersas esse necesse est ob notationem algebraicam.
♔ | Rex | ♚ | R |
♕ | Domina | ♛ | D |
♖ | Turris | ♜ | T |
♗ | Sagittifer | ♝ | S |
♘ | Eques | ♞ | E |
♙ | pedes | ♟ | – |
Ag. Ego nondum persuasum habeo, sagittiferum uocabulum meliorem aliis esse, etsi placet.
Pa. Non flagito ut omnes mea notatione utantur, sed arbitror meam esse constantissimam.
Ag. Bona uidetur. Quae est latrunculorum positio? Saepicule domuum horum obliuiscor.
Pa. Principio hoc modo disponuntur. Primum sedes alba semper utrique lusori sit in angulo inferiore dextro. Pedites ordinem secundum tenent. In ordine autem primo Turres angulos tenent, tum Equites iuxta eos, sequuntur deinde Sagittiferi, postremo Domina quae semper proprium colorem prima statione seruat. Rex autem in sede residua se tenet (Fig. III).

Ag. Intellego. Non amplius errabo. Qui sunt latrunculorum motus?
Pa. Vnusquisque sex latrunculorum more proprio mouetur. Latrunculi nec per alios nec in sedem iam occupatam, nisi a latrunculis aduersariis qui dein capiuntur, moueri possunt, Eques tamen salire super eos potest. Latrunculi plerumque mouentur ut hostes capiant aut commilitones defendant aut sedibus grauibus praesint.
Ag. Narra mihi de Rege pro quo omnes uires tenduntur.
Pa. Rex sane est summus latrunculus, sed etiam infirmissimus. Is tantummodo sede una in omnes partes mouetur (Fig. IV), neque in sedes quibus aduersarius praeest. Quod Rex ab alio latrunculo monetur, hoc scaccus uocatur.

Ag. Quid de Domina quae coniugis lateri haeret?
Pa. Domina est latrunculus ualidissimus, nam in omnes partes recta uia rursum prorsum in obliquum uel transuersum moueri potest (Fig. V).

Ag. Dic mihi quid faciant procerae Turres.
Pa. Turris secundum ordines et columnas quantumuis rursum prorsum mouetur (Fig. VI). Magis in bello praestant, cum inter se defendunt.

Ag. Ego pariter Sagittiferos Areiphilos timeo.
Pa. Sagittifer secundum lineas diagonales eiusdem coloris primae stationis rursum prorsum mouetur (Fig. VII).

Ag. Mone me Equitis motus miri.
Pa. Eques sicut Turris sede una sicut Sagittifer altera mouetur (Fig. VIII), etiam super latrunculos id est salit. “Equiti tantum haec concessa potestas”.

Ag. Demum peditis motus explanandus est. Semper haereo ubi eos moueam.
Pa. Pedites diuerse mouentur et capiunt (Fig. IX). Pedes enim sede una prorsum recta uia modo mouetur et capit sede una prorsum in obliquum; si adhuc in statione propria est, duabus sedibus mouetur. Nec mouetur nec capit retro. Si alter latrunculus directe sedem pro pedite tenet, is moueri non potest neque capere illum.

Ag. Suntne leges peculiares?
Pa. Sane. Cum pedes ad metam stadii percurrerit, in ampliorem gradum promouetur (Fig. X), id est in alterum latrunculum praeter Regem, et peditem scilicet, uertitur. Multi perperam putant pedites tantum in latrunculos captos uerti. Hoc est falsum. Pedes fere in Dominam transformatur.
Lex ultima de peditibus appellatur francogallice en passant, ad uerbum in transitu (Fig. X). Si pedes duabus sedibus primum mouetur et ad latus peditis aduersarii aduenit, alter transitu eius insidiatur, quod statim faciendum est, quia postea non amplius is capi potest.

Altera lex peculiaris ad Regem Turremque pertinet, quae adroccare nominatur id est ad litteram Regem ad Turrem mouere (Fig. XI). Hoc tractum et Regem defendit et Turrem ex angulo in proelium committit. Lusor uice sua Regem duabus sedibus in utrum latus, aut Regis aut Dominae, mouere potest et deinde Turrem ex cornu in Regis latere aduerso. Vt adroccare liceat, necesse est ut Rex Turrisque immoti sint, alii latrunculi uiae non obstent et Rex in scacco neque sit neque fiat.

Ag. Cuius est tractum primum?
Pa. Lusor albus semper primum mouet, cui ergo occasio confestim aggrediendi est.
Ag. Quomodo ludus desinit?
Pa. Ludus desinit cum uter lusorum ad incitas extremas alteri Regem redigit, uulgo scaccus mattus, aut iste arbitratus propter iniquam condicionem cladem ineuitabilem esse hosti uictoriam cedit, aut lusores puncta aequabiliter digerunt, aut alter tempore caret.
Ag. Quando ludus anceps accidit?
Pa. Variis causis. Tractum lusori cuidam est, sed Rex, quamquam in scacco non est, moueri non potest. Alio lusores inter se pacto decreuerunt, ludum ancipitem esse. Alio latrunculorum inopia Rex ad incitas redigi non potest. Alio positio ter renouatur. Alio L uicibus neque pedites mouentur neque latrunculi capiuntur.
Ag. Quin communicas mihi aliqua praecepta bene ludendi?
Pa. In primis defende Regem. Rex fere tutius est prope angulos, ergo eius munitio non differenda est. Tum caue ne latrunculos frustra perdas. Pedes uno puncto ualet, Eques sestertio, Sagittifer tribus, Turris quinque, Domina nouem. Hoc nihil refert ad finem ludi. Vide dein ut meditullio praesis. Postremo utere omnibus latrunculis.
Ag. Nunc scire aueo quid sit notatio cuius antea mentionem fecisti.
Pa. Vt ludi summatim describantur, notae adhibentur, quas latrunculorum iam scis. Scaccis albis positis ordines a regione alba ad nigram numeris, columnae a sinistra ad dextram litteris notantur. Hoc pacto omnes sedes linearum decussatione definiuntur. Exempli gratia Regis albi sedes est e1, Regis nigri e8. Mattum stulti (Fig. XII), quod passus es, hoc modo describitur: 1. f3 Albus peditem columnae f in ordinem tertium producit. e5 Niger peditem columnae e in ordinem quintum producit. 2. g4 Albus peditem columnae g in ordinem quartum. Dh4# Niger Dominam in columnam h et ordinem quintum movet et ad incitas Regem album redigit.

Ag. Quemadmodum melior lusor fieri possum?
Pa. Scire leges et praecepta est solum operis initium. Vt proficias, oportet te multum ludere et scholas scaccorum frequentare.