Forsitan iam animaduertatis nos litterarum figuras mutasse. Magna ars enim est characterem legere nec fiet casu formosus. Tanta est uarietas et formarum et harum pretiorum ut uix quicquam eligi possit, attamen conati sumus ut oculos uestros magis atque magis placaremus. Breuem igitur nunc rei historiam narrabo.

Primo Criterion uoluimus cuius litterae in ephemeridibus antiquioribus inueniuntur. Et uetustae et hodiernae uidentur simul quae hunc quasi nexum aetatis nostri ac maiorum redolent. At, proh dolor, nec WordPress nec nauigatoria (uulgo: browser) ualuere lectoribus has ostendere: aut partim uidebantur aut nihil; macratae, ut ita dicam, litterae primum omittebantur, deinde maiores ostendebantur, tum uariis formis legebantur.

Criterion

Cum ephemerides Quiritibus iam editae essent, cumque opuscula praebere uobis festinaremus, cito eligendas censuimus aliquas litteras. Similes igitur uoluimus illi familiae Criterion. Exin Lora sumpsimus cuius litteras usque adhuc uidebatis.

Lora

Nec nunc successit res. Quamuis pulchrae sunt hae litterae, attamen uersus singuli nimiae longitudinis praebebantur, superque scriptae, ut ita dicam, quae nonnullis in opusculis legebantur litterae uersuum interualla augebant. Diutius denique nobis cogitantibus peruenimus in familiam litterarum nomine Source Serif Pro, quam nunc uidetis, et cuius quaestio adiuuit nos animo fingere ut uersus terminibus magis contractis definirentur utque legerentur facilius atque commodius opera edita.

Arma uirumque cano Troiae qui primus ab oris


Praeterea, tabulas uariarum, ut ita dicam, orthographiarum liquimus. Nec erunt nescimus quousque uariae manus quibus opera uel antiquo uel italico uel nouo uel academico more possint legi, nam tardant paginas, id est, non tam cito afferuntur lectoribus. Haec nostra est culpa qui has tabellas non bene pararamus, speramusque nos aliquando melius programma scripturos quo edenda futura rursus uariis poterunt edi, ut adhuc uocabantur, manibus.

Gratias agimus maxumas quod nos legitis. Valetudinem curate diligenter.