Ad diem amoris (anglice “Valentine‘s Day”) nonnulli in administratorio, uulgo ‘server’, illius Discord “LLPSI” carmina scripserunt. Nesciui quid de amore scriberem, ergo ad linguam latinam scripsi de amore meo erga eam:
Semper percipio narrare de amore suo omnes
Saepeque ego miror: quid, mihi dic, sit amor?
Nunc nobis uersus scribendi sunt tamen illo,
Ergo nescio quid possim ego scribere nunc.
Scribam igitur de… quo? nam non scio amantium amorem.
Forsan scribam de maxime ego quam amo re:
O mea lingua latina, audi, pulcherrima lingua,
Ante omnes linguas te, mea lingua, uolo.
Nunc en uerba tua et sonus admirabilis, ecce!
Quidnam pulchrius est te sonituque tuo?
Ineunte uere iterum carmina scripsimus in administratorio “LLPSI”. Ego duo carmina scripsi.
Carmen primum propter gaudium initii ueris:
Post hiemem ualedicit nix, iam tabida pallens
Et moriens. noli lugere diu, quia adest nunc
Ver! hic florescunt flores, ibi bestiolae, ecce
Sedula apis uolitans, formosi Papiliones.
Mali florent et flores atque omnia prata,
Tandem apricari cessanti sole potes nunc
Et solis radii te laetitia afficiunt iam.
Sed non solum uerem gaudebam aduenire, qua de causa et hoc carmen scripsi:
Ver uenit et gaudent omnes nam desinit algor.
Vere fatigat me gaudium et, heu, calor hic.
Currunt nunc alii, ludunt aliique foris nunc.
Sole autem calido intus ego maneo.
Audio dicere uernum alios se tempus amare
Praeferre autumnum dicere, spero, licet.
In capitulo tertio decimo “Familiae Romanae” discimus fabulam agi pridie kalendis iuniis et kalendis iuniis. Hac de causa illis diebus “Ørbergnalia” (siue Oerbergnalia siue Montaurialia) celebrauimus in administratorio “LLPSI”. Ad hos dies festos hoc carmen scripsi:
(si capitulum sextum decimum “Familiae Romanae” nondum legisti, fortasse non uis hoc carmen legere, ne “spolia” accipias)
Multis cum lacrimis “Roma altera patria” inquit
Lydia “tu ualeas, te dumque relinquo fleoque.
Non omnino autem in maerore sum: amicus enim, qui
ut mecum in patriam redeat fugit dominum, nunc
Medus iuxta me. Sed abit laete ille hilareque…
O, quam tristis sum! uideo te nunc – iterum non
umquam te uisura uenusta mea urbs, mea Roma.
Ergo nunc, o Roma, uale – tu, Graecia, salue!”.
Gratulor tibi, Emilia. Perpulchre fecisti. <3