Caffēa. Quam māximē placet mihi. Forsan crēdās tantam vim esse bibendī causam quantā mē adjuvat, at nōn propter caffēīnam bibō, proptereā quod caffēīnam haud possum ferre. (Semper sine caffēīnā bibō, cum decem circā annōs nōn jam caffēīnam potuerim bibere, nē ānxietāte affectus essem.) Quārē igitur adeō placet? Trānsportat mē odor suāvis amārō sapōre mixtus in praeteritum tempus, ad adulēscentiae tempus quandō, mē in cēnātiōne cum parentibus sedente jentāculum cereāle, recentiōris fōrmae amerīcānae ac lactis edente, pater caffēam parāret et odor ejus jūcundissimus per spatium tōtum effunderētur; ad alterum adulēscentiae tempus quandō quīndecim annōs nātus, cum apud amīcōs tōtam per noctem vigilāssēmus, multō māne ad tabernam commodam cum īs nōn longē domō cujusdam nostrum sitam iimus ut jentāculum caffēamque emerēmus; ad juventūtis tempus quandō, iter ad terram aliēnam facere cum inciperēmus, pater, māter, et ego multō māne in popīnā āeroportī quādam sedentēs jentāculum caperēmus et caffēam biberēmus. Praeter aliam memoriae recordātiōnem, haec sunt ea quae in mentem veniunt quandōcumque olfaciō vel bibō caffēam. Nōnne mīrum est pōculum pōtiōnis tam simplicis efficere posse ut tot facta in memoriam revocentur?