“VT PAPILIO BEATITVDO QVI SAEPE SECTATVS NVMQVAM ARRIPITVR

SVPER AVTEM QVIETVM ALIQVANDO CONSIDIT”

-Nathaniel Hawthorne (1804-1864)

In mentem uenit Quini pictoris fabella: intrauit Mafalda quandam tabernam in qua claues conficiebantur. Senulo, qui operae praeerat “Clauem” ait “uolo uitae beatae”. Respondit senex “Libenter conficiam. Tu autem formam praebe.” Cum exiret, ualde mirabatur Mafalda illius uetuli calliditatem.

Nusquam est clauis uitae beatae, sed exstat beatitudo, quae, improuisa, saepe super nos considit et fugit repente.

Hoc est quod significare uult illa sententia Nathanielis Hawthorne, quam supra posuimus morientis anni quoddam sigillum.

Trita uerba et nimium repetita, nulloque sensu adiecto, his solent diebus largiri. Sunt enim per chartulas iam signatas alligata, quibus nomen (male quidem) subscribitur. Vita autem beata donum est, diuino quodam numine receptum. 

Sed ii decipiuntur beatitudinis cupiditate effrenati uel momentum arripiunt, unum tamen et hilare, quod longe aliud est quam gaudium uerum et beatitudo.

Recte Hawthorne: quiescendum est, animo laeto, curis solutus, officiolis cotidianis intenti nostris. Sic solum, fortasse, ille papilio leuiter considet supra umeros nostros, uitam beatam portans, ab his festis clamoribus alienissima.

Aliud dictum ducam alius pictoris fabellarum, Caroli Schultz (qui illustres “Peanuts” delineauit): beatitudo est catulus tepidus.

Ex libro “Il profumo dell’alba. Mattutino” Iohannes Franchi Ravasi