Annō mīllēsimō nōngentēsimō quīnquāgēsimō quārtō lūcem vīdit prīmum volūmen Jōhannis Tolkien operis “Dē Dominō Ānulōrum,” nempe “Dē Societāte Ānulī.” Hoc opus, quod numerātur inter optima suae aetātis praesertim apud vulgus1, ēgit plūrimīs de thematibus2, quōrum prīmum omnium est magnanimitās3 minimōrum4. Cum Petrus Jackson pelliculās suās in lūcem ēdidisset, hoc thema, immō ferē omnia themata clārē lūxērunt, et spectātōrēs (quod mīrum est, cum sermō esset dē librīs in pelliculās conversīs) nihil proprium5 ā librōrum fonte abesse arbitrātī sunt.

Exceptā ūnā tantum rē. Abfuit ūnus ēventus, immō ūna persōna, scīlicet ille Thōmās Bombadil. Neque aegrē tulērunt6 plērīque hanc omissiōnem, cum Thōmās vīsus sit haud congruere stilō et modō librōrum. Hī enim gravēs et sēriī, ille autem levis, jūcundus, hilarus. Cum “Dē Dominō Ānulōrum” tractāret dē rēgibus et bellīs gestīs contrā summa mala, quārē tria quattuorve capitula dē fatuō7 illō agant rārē intelligitur, et hūc accēdit difficultās quaedam: quis est hic Thōmās, quī potest ūnā jactātiōne manuum agilitātis dētrahere dē fāmā ipsīus ānulī, et inde dē tōtō librī argūmentō? 

Huic respondēre nequeō, sed sine mē offerre hoc: pars solūtiōnis in eō quod nōminātur “dominus” ab uxōre suā amantī inesse. Dominī abundant in hīs librīs. Rēgēs inundant eōs. “Saurōn,” inquit quīdam, “est Dominus Malōrum, ipse Hostis.” Alius “Aragorn,” inquit, “vērus est rēx reveniēns.” Nōn ūnum sed duōs habent alfī8 rēgēs, et rēgīnam porrō. Abest hic rēx, senēscit ille, hic amandus, ille oppugnandus est. Thōmās Bombadil nūllō modō vidētur similis illīs. Fatuus est, nōn dominus. 

Sed suō modō regit. Cum illa arbor, scīlicet Salix, cōnārētur aliōs rādīcibus implicāre et occīdere, simpliciter jubet salicem relinquere miserōs, et pāret arbor9. Idem fit cum lārva in tumulō cōnārētur nostrōs trucīdāre10. Et īnsuper, vidētur ānulō nōn afficī, cum ille ānulus posset corrumpere omnem alium mortālem quem vīdimus11.

Quālis dominus. Hilarus sed potēns. Quō verbō dēscrībere potest tālis? Nostrā linguā prōfert ūnum: Joviālis. Nam tum potēns cum laetus habitus est Juppiter. Anglicē dīcimus hominem esse Joviālem cum eum arbitrārēmur jūcundum et levem. Gustāvus Holst mūsicam composuit praeclāram dē stellīs errantibus et dīs quōrum nōmina gerunt; cum dē Jove agerētur, hilara est mūsica, deinde gravis, dein ūnō verbō et gravis et hilara. Eōdem modō, nōnne optimī patrēs et rīdiculī et gravēs sunt, et Juppiter dīcitur (immō in nōmine suō et subaudītur12) “pater”? Distinguimus genus jocōrum, dīcentēs eōs “paternōs,” et ē contrā13 expectāmus patrēs sevērōs esse cum oporteat. 

Argūmentum meum est ergō hoc: nōn dubitandum est quīn Thōmās Bombadil significet plūra quam ūnō signō14 dēscrībere valeat, sed equidem nōn dubitō quīn inter ea sit ejus et paterna et rēgia nātūra, quam fortasse Jōhannēs Tolkien, Anglus memor rēgis, Catholicus habēns Deum et patrem et rēgem, habuit sibi cordī.

vulgus 1) neutrīus generis

thematibus 2) thema, latīnius: rēs, argūmentum, “pōnit (in mediō) plūrima argūmenta”, pōnit multa et varia

magnanimitas 3) > magn-animus: cui magnus animus vel virtūs est.

minimōrum 4) minimī: populus, plēbs, hominēs humiliōrēs, pusillī, dēbilēs

proprium 5) proprium alicujus reī esse: attinēre/pertinēre/spectāre ad aliquam rem

aegrē tulerunt 6) aegrē aliquid ferre: vix, difficile aliquid ferre

fatuō 7) fatuus: stultus

alfī 8) alfus: aliquis istīus gentis nōmine elf

et pāret arbor 9) J.R.R. Tolkien, The Lord of the Rings, The Fellowship of the Rings, “The Old Forest”

cōnārētur nostrōs trucīdāre 10) J.R.R. Tolkien, The Lord of the Rings, The Fellowship of the Rings, “Fog on the Barrow-downs”; trucīdāre: crūdēliter necāre

quem vīdimus 11) J.R.R. Tolkien, The Lord of the Rings, The Fellowship of the Rings, “In the House of Tom Bombadil”

in nōmine suō et subaudītur 12) Etenim ex indogermānicīs vōcibus *dyḗws, hoc est caelum vel caeli deus, et *ph₂tḗr, hoc est pater, dēdūcitur (De Vaan, Etymological Dictionary of Latin, pp. 315-316)

ē contrā 13) ē contrāriā parte, autem

signō 14) signum: id quod anglicē ‘symbol’ dīcāmus