Antiqua manu

In loco de quo disserimus, a Tito Liuio conscripto, de Tarquinii Superbi regis agitur tempore, qui, prodigio malo perturbatus, filios Delphos aditum misit oraculum, ut quidnam futurum esset ex eo quaererent, L. Iunio Bruto comitante consobrino. Iuuenes tamen, ubi ad oraculi locum peruenere oraculoque iussu patris usi sunt, porro cui imperium futurum sit scire gestiunt.

Tum uero deliberantibus respondit Pythia, eum imperium summum Romae habiturum, qui matrem primus osculauerit. Iuuenes, se oraculi dictum bene intellexisse rati, sibi domum redire licentiam dari putant. Brutus autem, eos falsos arbitratus, sententiam suam persequi conatur. Ille enim matrem terram intellegit nec hominem eamque furtim osculatur1.

Quid ergo ad rem tractandam? Quid ad rem hermeneuticam, uti ita dicam, ad intellegendi ipsius artem?

Primo fortasse dicendum est homines omnes semper inesse quibusdam in “statibus”.

(“Status” uerbum hic usurpetur pro germanico uerbo “Situation”, quod Gadamer opere suo “Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“ praebet2.)

Videlicet inter Tarquinii filiorum Iuniique Bruti iudicium aliquid interfuit, cum primo dictum oraculi audirent. Haec intellegendi uarietas, secundum Gadamer, statu hermeneutico orta est3.

Status hermeneuticus nihil sibi uult, nisi omnem intellegentiam radices in omnibus, quae umquam experti simus, habere. Nemo ergo experientia sua rerum subito priuari potest, nec quisquam ullam rem intellegere, quae ab iis, quae iam expertus est, quodammodo non pendeat. Ne ergo multa, sic describi liceat: Omnia, quae nos intellegere putamus, pendent ex omnibus, quae iam scimus.

Ergo qui uerisimiliter similem gerebant uitam, qui a prima pueritia similia experiebantur, qui igitur statum omnino similem hermeneuticum habere uidentur, 

Titus Arrunsque, regis filii, et responsum putauerunt simile, uel etiam idem oraculi4.

Non autem solum ad statum hermeneuticum filiorum intellegentia pertinet, sed etiam ad eorum statum hermeneuticum, qui uerba audita fecere “Ex infimo specu uocem redditam ferunt5”, quoniam et quibus uerbis, ut aliquid dicamus, utamur, ex scientia nostra pendet atque ex cogitationibus, id est, uertimus quasi cogitationes nostras in uerba, quae ceteri intellegant. Nunquam igitur reuera idem dicimus, quod cogitamus. 

(Hic nonnulli dissentiant, quod permulti sunt, qui omnes omnia semper uerbis cogitare homines credunt, ut exempli gratia Schleiermacher, ille philosophus scriptorque: „Das Denken wird durch die innere Rede fertig und insofern ist die Rede nur der gewordene Gedanke selbst6.“ Quid autem de, uerbi gratia, sensibus motibusue animi? Hi nulla uere lingua uidentur bene exprimi, nec uerbis mente nostra.) Aliis attamen rebus assentior, quas proponit Schleiermacher. Plus minusue enim sic dicit:

Bis enim significationes sententiarum uerborumque immutantur, primum cum cogitationes in uerba dicenda uertamus, dein cum dicta iterum in cogitationes uertantur (et omnia haec simul etiam ad hermeneuticos collocutorum status pertinent).

Appellat hoc interpretationem, quae ex „grammatisches Moment“ ac „psychologisches Moment“ constat7

Sed quid hoc ad hodiernos nos? Velimus nos hodie scripta antiqua rationesque antiquas bene intellegere, id est, simul quae scripta sint quomodoque uel quo animo.

Exstet enim, secundum Ast, animus quidam antiquus, qui reuera omnibus auctoribus, omnibus omnino hominibus illius temporis inesset8. Tantummodo illo animo intellecto et omnia scripta intellegi possunt, nec animus sine scriptis. Tamen, quod animus omnibus in scriptis inest, sufficiat iam quodcumque opus intellegere, ut animum intellegamus9.

Sic ergo intellegamus et nos, quod Tarquiniis fuisset intellegendum.

INDEX FONTIVM

Titus Livius, Ab urbe condita, R.M. Ogilvie, Oxford 1974 

INDEX LIBRORVM

Ast, F., Grundlinien der Grammatik, Hermeneutik und Kritik, Landshut 1808

Gadamer, H.-G, „Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“, in ders., Wahrheit und Methode. Grundzüge einer philosophischen Hermeneutik, Tübingen 2010

Schleiermacher, F., Hermeneutik und Kritik. Mit einem Anhang sprachphilosophischer Texte Schleiermachers, ed. M. Frank, Frankfurt, 1977

1 Liv., Ab urbe condita, I.56,4-13.

2 Gadamer, Das Prinzip der Wirkungsgeschichte, Tübingen 2010, p. 307.

3 Gadamer, ibid.

4 Liv., Ab urbe condita, I.56.11.

5 Liv., Ab urbe condita, I.56.10.

6 “Cōgitātiōnēs sēcum loquendō perficiuntur, quārē ōrātiō perfecta cōgitātiō ipsa est”, Schleiermacher, Hermeneutik und Kritik, Frankfurt 1977, p. 76.

7 Schleiermacher, p. 78f.

8 Ast, Grundlinien der Grammatik, Landshut 1808, p. 174.

9 Ast, p. 178f.

Italica manu

In loco de quo disserimus, a Tito Livio conscripto, de Tarquinii Superbi regis agitur tempore, qui, prodigio malo perturbatus, filios Delphos aditum misit oraculum, ut quidnam futurum esset ex eo quaererent, L. Iunio Bruto comitante consobrino. Iuvenes tamen, ubi ad oraculi locum pervenere oraculoque iussu patris usi sunt, porro cui imperium futurum sit scire gestiunt.

Tum vero deliberantibus respondit Pythia, eum imperium summum Romae habiturum, qui matrem primus osculaverit. Iuvenes, se oraculi dictum bene intellexisse rati, sibi domum redire licentiam dari putant. Brutus autem, eos falsos arbitratus, sententiam suam persequi conatur. Ille enim matrem terram intellegit nec hominem eamque furtim osculatur1.

Quid ergo ad rem tractandam? Quid ad rem hermeneuticam, uti ita dicam, ad intellegendi ipsius artem?

Primo fortasse dicendum est homines omnes semper inesse quibusdam in “statibus”.

(“Status” verbum hic usurpetur pro germanico verbo “Situation”, quod Gadamer opere suo “Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“ praebet2.)

Videlicet inter Tarquinii filiorum Iuniique Bruti iudicium aliquid interfuit, cum primo dictum oraculi audirent. Haec intellegendi varietas, secundum Gadamer, statu hermeneutico orta est3.

Status hermeneuticus nihil sibi vult, nisi omnem intellegentiam radices in omnibus, quae umquam experti simus, habere. Nemo ergo experientia sua rerum subito privari potest, nec quisquam ullam rem intellegere, quae ab iis, quae iam expertus est, quodammodo non pendeat. Ne ergo multa, sic describi liceat: Omnia, quae nos intellegere putamus, pendent ex omnibus, quae iam scimus.

Ergo qui verisimiliter similem gerebant vitam, qui a prima pueritia similia experiebantur, qui igitur statum omnino similem hermeneuticum habere videntur, 

Titus Arrunsque, regis filii, et responsum putaverunt simile, vel etiam idem oraculi4.

Non autem solum ad statum hermeneuticum filiorum intellegentia pertinet, sed etiam ad eorum statum hermeneuticum, qui verba audita fecere “Ex infimo specu vocem redditam ferunt5”, quoniam et quibus verbis, ut aliquid dicamus, utamur, ex scientia nostra pendet atque ex cogitationibus, id est, vertimus quasi cogitationes nostras in verba, quae ceteri intellegant. Nunquam igitur revera idem dicimus, quod cogitamus. 

(Hic nonnulli dissentiant, quod permulti sunt, qui omnes omnia semper verbis cogitare homines credunt, ut exempli gratia Schleiermacher, ille philosophus scriptorque: „Das Denken wird durch die innere Rede fertig und insofern ist die Rede nur der gewordene Gedanke selbst6.“ Quid autem de, verbi gratia, sensibus motibusve animi? Hi nulla vere lingua videntur bene exprimi, nec verbis mente nostra.) Aliis attamen rebus assentior, quas proponit Schleiermacher. Plus minusve enim sic dicit:

Bis enim significationes sententiarum verborumque immutantur, primum cum cogitationes in verba dicenda vertamus, dein cum dicta iterum in cogitationes vertantur (et omnia haec simul etiam ad hermeneuticos collocutorum status pertinent).

Appellat hoc interpretationem, quae ex „grammatisches Moment“ ac „psychologisches Moment“ constat7

Sed quid hoc ad hodiernos nos? Velimus nos hodie scripta antiqua rationesque antiquas bene intellegere, id est, simul quae scripta sint quomodoque vel quo animo.

Exstet enim, secundum Ast, animus quidam antiquus, qui revera omnibus auctoribus, omnibus omnino hominibus illius temporis inesset8. Tantummodo illo animo intellecto et omnia scripta intellegi possunt, nec animus sine scriptis. Tamen, quod animus omnibus in scriptis inest, sufficiat iam quodcumque opus intellegere, ut animum intellegamus9.

Sic ergo intellegamus et nos, quod Tarquiniis fuisset intellegendum.

INDEX FONTIVM

Titus Livius, Ab urbe condita, R.M. Ogilvie, Oxford 1974 

INDEX LIBRORVM

Ast, F., Grundlinien der Grammatik, Hermeneutik und Kritik, Landshut 1808

Gadamer, H.-G, „Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“, in ders., Wahrheit und Methode. Grundzüge einer philosophischen Hermeneutik, Tübingen 2010

Schleiermacher, F., Hermeneutik und Kritik. Mit einem Anhang sprachphilosophischer Texte Schleiermachers, ed. M. Frank, Frankfurt, 1977

1 Liv., Ab urbe condita, I.56,4-13.

2 Gadamer, Das Prinzip der Wirkungsgeschichte, Tübingen 2010, p. 307.

3 Gadamer, ibid.

4 Liv., Ab urbe condita, I.56.11.

5 Liv., Ab urbe condita, I.56.10.

6 “Cōgitātiōnēs sēcum loquendō perficiuntur, quārē ōrātiō perfecta cōgitātiō ipsa est”, Schleiermacher, Hermeneutik und Kritik, Frankfurt 1977, p. 76.

7 Schleiermacher, p. 78f.

8 Ast, Grundlinien der Grammatik, Landshut 1808, p. 174.

9 Ast, p. 178f.

Nova manu

In loco de quo disserimus, a Tito Livio conscripto, de Tarquinii Superbi regis agitur tempore, qui, prodigio malo perturbatus, filios Delphos aditum misit oraculum, ut quidnam futurum esset ex eo quaererent, L. Junio Bruto comitante consobrino. Juvenes tamen, ubi ad oraculi locum pervenere oraculoque jussu patris usi sunt, porro cui imperium futurum sit scire gestiunt.

Tum vero deliberantibus respondit Pythia, eum imperium summum Romae habiturum, qui matrem primus osculaverit. Juvenes, se oraculi dictum bene intellexisse rati, sibi domum redire licentiam dari putant. Brutus autem, eos falsos arbitratus, sententiam suam persequi conatur. Ille enim matrem terram intellegit nec hominem eamque furtim osculatur1.

Quid ergo ad rem tractandam? Quid ad rem hermeneuticam, uti ita dicam, ad intellegendi ipsius artem?

Primo fortasse dicendum est homines omnes semper inesse quibusdam in “statibus”.

(“Status” verbum hic usurpetur pro germanico verbo “Situation”, quod Gadamer opere suo “Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“ praebet2.)

Videlicet inter Tarquinii filiorum Juniique Bruti judicium aliquid interfuit, cum primo dictum oraculi audirent. Haec intellegendi varietas, secundum Gadamer, statu hermeneutico orta est3.

Status hermeneuticus nihil sibi vult, nisi omnem intellegentiam radices in omnibus, quae umquam experti simus, habere. Nemo ergo experientia sua rerum subito privari potest, nec quisquam ullam rem intellegere, quae ab iis, quae jam expertus est, quodammodo non pendeat. Ne ergo multa, sic describi liceat: Omnia, quae nos intellegere putamus, pendent ex omnibus, quae jam scimus.

Ergo qui verisimiliter similem gerebant vitam, qui a prima pueritia similia experiebantur, qui igitur statum omnino similem hermeneuticum habere videntur, 

Titus Arrunsque, regis filii, et responsum putaverunt simile, vel etiam idem oraculi4.

Non autem solum ad statum hermeneuticum filiorum intellegentia pertinet, sed etiam ad eorum statum hermeneuticum, qui verba audita fecere “Ex infimo specu vocem redditam ferunt5”, quoniam et quibus verbis, ut aliquid dicamus, utamur, ex scientia nostra pendet atque ex cogitationibus, id est, vertimus quasi cogitationes nostras in verba, quae ceteri intellegant. Nunquam igitur revera idem dicimus, quod cogitamus. 

(Hic nonnulli dissentiant, quod permulti sunt, qui omnes omnia semper verbis cogitare homines credunt, ut exempli gratia Schleiermacher, ille philosophus scriptorque: „Das Denken wird durch die innere Rede fertig und insofern ist die Rede nur der gewordene Gedanke selbst6.“ Quid autem de, verbi gratia, sensibus motibusve animi? Hi nulla vere lingua videntur bene exprimi, nec verbis mente nostra.) Aliis attamen rebus assentior, quas proponit Schleiermacher. Plus minusve enim sic dicit:

Bis enim significationes sententiarum verborumque immutantur, primum cum cogitationes in verba dicenda vertamus, dein cum dicta iterum in cogitationes vertantur (et omnia haec simul etiam ad hermeneuticos collocutorum status pertinent).

Appellat hoc interpretationem, quae ex „grammatisches Moment“ ac „psychologisches Moment“ constat7

Sed quid hoc ad hodiernos nos? Velimus nos hodie scripta antiqua rationesque antiquas bene intellegere, id est, simul quae scripta sint quomodoque vel quo animo.

Exstet enim, secundum Ast, animus quidam antiquus, qui revera omnibus auctoribus, omnibus omnino hominibus illius temporis inesset8. Tantummodo illo animo intellecto et omnia scripta intellegi possunt, nec animus sine scriptis. Tamen, quod animus omnibus in scriptis inest, sufficiat jam quodcumque opus intellegere, ut animum intellegamus9.

Sic ergo intellegamus et nos, quod Tarquiniis fuisset intellegendum.

INDEX FONTIVM

Titus Livius, Ab urbe condita, R.M. Ogilvie, Oxford 1974 

INDEX LIBRORVM

Ast, F., Grundlinien der Grammatik, Hermeneutik und Kritik, Landshut 1808

Gadamer, H.-G, „Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“, in ders., Wahrheit und Methode. Grundzüge einer philosophischen Hermeneutik, Tübingen 2010

Schleiermacher, F., Hermeneutik und Kritik. Mit einem Anhang sprachphilosophischer Texte Schleiermachers, ed. M. Frank, Frankfurt, 1977

1 Liv., Ab urbe condita, I.56,4-13.

2 Gadamer, Das Prinzip der Wirkungsgeschichte, Tübingen 2010, p. 307.

3 Gadamer, ibid.

4 Liv., Ab urbe condita, I.56.11.

5 Liv., Ab urbe condita, I.56.10.

6 “Cōgitātiōnēs sēcum loquendō perficiuntur, quārē ōrātiō perfecta cōgitātiō ipsa est”, Schleiermacher, Hermeneutik und Kritik, Frankfurt 1977, p. 76.

7 Schleiermacher, p. 78f.

8 Ast, Grundlinien der Grammatik, Landshut 1808, p. 174.

9 Ast, p. 178f.

Acadēmicā manū

In locō dē quō disserimus, ā Titō Līviō cōnscrīptō, dē Tarquiniī Superbī rēgis agitur tempore, quī, prōdigiō malō perturbātus, fīliōs Delphōs aditum mīsit ōrāculum, ut quidnam futūrum esset ex eō quaererent, L. Jūniō Brūtō comitante cōnsobrīnō. Juvenēs tamen, ubi ad ōrāculī locum pervēnēre ōrāculōque jussū patris ūsī sunt, porrō cui imperium futūrum sit scīre gestiunt.

Tum vērō dēlīberantibus respondit Pythia, eum imperium summum Rōmae habitūrum, quī mātrem prīmus ōsculāverit. Juvenēs, sē ōrāculī dictum bene intellēxisse ratī, sibi domum redīre licentiam darī putant. Brūtus autem, eōs falsōs arbitrātus, sententiam suam persequī cōnātur. Ille enim mātrem terram intellegit nec hominem eamque fūrtim ōsculātur1.

Quid ergō ad rem tractandam? Quid ad rem hermēneuticam, utī ita dīcam, ad intellegendī ipsīus artem?

Prīmō fortasse dīcendum est hominēs omnēs semper inesse quibusdam in “statibus”.

(“Status” verbum hic ūsurpētur prō germānicō verbō “Situation”, quod Gadamer opere suō “Das Prinzip der Wirkungsgeschichte“ praebet2.)

Vidēlicet inter Tarquiniī fīliōrum Jūniīque Brūtī jūdicium aliquid interfuit, cum prīmō dictum ōrāculī audīrent. Haec intellegendī varietās, secundum Gadamer, statū hermēneuticō orta est3.

Status hermēneuticus nihil sibi vult, nisi omnem intellegentiam rādīcēs in omnibus, quae umquam expertī sīmus, habēre. Nēmō ergō experientiā suā rērum subitō prīvārī potest, nec quisquam ūllam rem intellegere, quae ab iīs, quae jam expertus est, quōdammodo nōn pendeat. Nē ergō multa, sīc dēscrībī liceat: Omnia, quae nōs intellegere putāmus, pendent ex omnibus, quae jam scīmus.

Ergō quī vērīsimiliter similem gerēbant vītam, quī ā prīmā pueritiā similia experiēbantur, quī igitur statum omnīnō similem hermēneuticum habēre videntur, 

Titus Arrūnsque, rēgis fīliī, et respōnsum putāvērunt simile, vel etiam idem ōrāculī4.

Nōn autem sōlum ad statum hermēneuticum fīliōrum intellegentia pertinet, sed etiam ad eōrum statum hermēneuticum, quī verba audīta fēcēre “Ex īnfimō specū vōcem redditam ferunt5”, quoniam et quibus verbīs, ut aliquid dīcāmus, ūtāmur, ex scientiā nostrā pendet atque ex cōgitātiōnibus, id est, vertimus quasi cōgitātiōnēs nostrās in verba, quae cēterī intellegant. Nunquam igitur rēvērā idem dīcimus, quod cōgitāmus. 

(Hīc nōnnūllī dissentiant, quod permultī sunt, quī omnēs omnia semper verbīs cōgitāre hominēs crēdunt, ut exemplī grātiā Schleiermacher, ille philosophus scrīptorque: „Das Denken wird durch die innere Rede fertig und insofern ist die Rede nur der gewordene Gedanke selbst6.“ Quid autem dē, verbī grātiā, sēnsibus mōtibusve animī? Hī nūllā vērē linguā videntur bene exprimī, nec verbīs mente nostrā.) Aliīs attamen rēbus assentior, quās prōpōnit Schleiermacher. Plūs minusve enim sīc dīcit:

Bis enim significātiōnēs sententiārum verbōrumque immūtantur, prīmum cum cōgitātiōnēs in verba dīcenda vertāmus, dein  cum dicta iterum in cōgitatiōnēs vertantur (et omnia haec simul etiam ad hermēneuticōs collocūtōrum statūs pertinent).

Appellat hoc interpretātiōnem, quae ex „grammatisches Moment“ ac „psychologisches Moment“ cōnstat7

Sed quid hoc ad hodiernōs nōs? Velīmus nōs hodiē scrīpta antīqua ratiōnēsque antīquās bene intellegere, id est, simul quae scrīpta sint quōmodoque vel quō animō.

Exstet enim, secundum Ast, animus quīdam antīquus, quī rēvērā omnibus auctōribus, omnibus omnīnō hominibus illīus temporis inesset8. Tantummodo illō animō intellēctō et omnia scrīpta intellegī possunt, nec animus sine scrīptīs. Tamen, quod animus omnibus in scrīptīs inest, sufficiat jam quodcumque opus intellegere, ut animum intellegāmus9.

Sīc ergō intellegāmus et nōs, quod Tarquiniīs fuisset intellegendum.