Antiqua manu

Cum animam amisisset spiritumque exspirauisset nobilis graecorum dux Achilles, continuo deductus in Orcum Charontem ante Portitorem stetit, eumque benigne allocutus est, “Heus, Charon, age me ad inferos duc, qui iam tibi miserim innumerabiles.” Nullo uerbo dicto idem egit Charon, uela dans usque donec appulit scapham ad litus Plutonis.

Apud actam adstantes salutaturi nuper aduenientes mortuos, Achille uiso, frontes contraxere heroemque in conclaue condidere, ubi ignarus sui criminis pernoctauit. Vbi illuxit Dis Pater, omnibus paratis ut adsolet, uocari in contionem mortuos et troianos et danaos iubet, quod nouitate rei capti fecerunt. Ipse Achilles deductus in contionem, adstantibus ex composito armatis graecis “quid negotium sit” percontatus est. Dis Pater infit, “O mei cari graeculi, modo mortui, quem occiderint hi troiani, audite, ne uos falsa opinio teneat quod in corde sit, hic enim homo, quem habuistis optimum, ferocissimum, fortissimum, erga uos benignum, hic est qui morti uos tradidit. Dimicatio qua exspirauistis non cum his troianis, quibus iamiam tanquam sociis uersamini, sed, quod maius et periculosius est, cum proditione et perfidia commilitonis fuit. Cum propter Agamemnonis scelus uos reliquit aliud porro fecit, quin Iouem, qui debuit Thetidi matri, orauit ut bellum in uos seuerius fieret, ut troiani uos, suos sodales et commilitones, eo facilius trucidarent quo magis ob amorem unius uirginis perditum luxit. Rem ancipitem gessit, etsi Dei auxilio, et passi estis uos hoc scelus.

Diu silentium auscultantes tenet. Vt orsus erat peregit Dis Pater, “quod cum ita sit, num decet te uersari inter hos quos occidisti? Num uocari possunt hi graeci sodales, hi troiani socii, cum tu utraque gente usus sis in te illustrandum? Iam mortuus puniri morte non potes, supplicium ergo tibi accommodatum elige.”

At ante Hector interpellauit quam loqui coeperat bellator, “amici, suadeo mea uerba attendatis. Quem accusamus, aio, supplicio dare opus non est. Equidem etsi nuper in numero mortuorum adscitus sum scio nos omnes nullorum meminisse gestorum uitae prioris nostrae, praeter id quod fuimus. Quod ad me attinet, egi officium ducis belli. Achilles quod sciam eodem munere est functus. Defuncto duci quid peius quam gesta nulla in arca memoriae retinere? Hoc autem est nobis commune. Cum non potest poenam eligere maiorem quam ea quae danda est, quid eum uehementius punire quaesumus? Sit par nobis in omnibus atque in memoria.”

Placuit haec poena, eodem ictu mitis atque grauis, et sic uixit achilles immemor suorum gestorum usque dum Vlixes eum petiuit.

Italica manu

Cum animam amisisset spiritumque exspiravisset nobilis graecorum dux Achilles, continuo deductus in Orcum Charontem ante Portitorem stetit, eumque benigne allocutus est, “Heus, Charon, age me ad inferos duc, qui iam tibi miserim innumerabiles.” Nullo verbo dicto idem egit Charon, vela dans usque donec appulit scapham ad litus Plutonis.

Apud actam adstantes salutaturi nuper advenientes mortuos, Achille viso, frontes contraxere heroemque in conclave condidere, ubi ignarus sui criminis pernoctavit. Ubi illuxit Dis Pater, omnibus paratis ut adsolet, vocari in contionem mortuos et troianos et danaos iubet, quod novitate rei capti fecerunt. Ipse Achilles deductus in contionem, adstantibus ex composito armatis graecis “quid negotium sit” percontatus est. Dis Pater infit, “O mei cari graeculi, modo mortui, quem occiderint hi troiani, audite, ne vos falsa opinio teneat quod in corde sit, hic enim homo, quem habuistis optimum, ferocissimum, fortissimum, erga vos benignum, hic est qui morti vos tradidit. Dimicatio qua exspiravistis non cum his troianis, quibus iamiam tanquam sociis versamini, sed, quod maius et periculosius est, cum proditione et perfidia commilitonis fuit. Cum propter Agamemnonis scelus vos reliquit aliud porro fecit, quin Iovem, qui debuit Thetidi matri, oravit ut bellum in vos severius fieret, ut troiani vos, suos sodales et commilitones, eo facilius trucidarent quo magis ob amorem unius virginis perditum luxit. Rem ancipitem gessit, etsi Dei auxilio, et passi estis vos hoc scelus.

Diu silentium auscultantes tenet. Ut orsus erat peregit Dis Pater, “quod cum ita sit, num decet te versari inter hos quos occidisti? Num vocari possunt hi graeci sodales, hi troiani socii, cum tu utraque gente usus sis in te illustrandum? Iam mortuus puniri morte non potes, supplicium ergo tibi accommodatum elige.”

At ante Hector interpellavit quam loqui coeperat bellator, “amici, suadeo mea verba attendatis. Quem accusamus, aio, supplicio dare opus non est. Equidem etsi nuper in numero mortuorum adscitus sum scio nos omnes nullorum meminisse gestorum vitae prioris nostrae, praeter id quod fuimus. Quod ad me attinet, egi officium ducis belli. Achilles quod sciam eodem munere est functus. Defuncto duci quid peius quam gesta nulla in arca memoriae retinere? Hoc autem est nobis commune. Cum non potest poenam eligere maiorem quam ea quae danda est, quid eum vehementius punire quaesumus? Sit par nobis in omnibus atque in memoria.”

Placuit haec poena, eodem ictu mitis atque gravis, et sic vixit achilles immemor suorum gestorum usque dum Ulixes eum petivit.

Nova manu

Cum animam amisisset spiritumque exspiravisset nobilis graecorum dux Achilles, continuo deductus in Orcum Charontem ante Portitorem stetit, eumque benigne allocutus est, “Heus, Charon, age me ad inferos duc, qui jam tibi miserim innumerabiles.” Nullo verbo dicto idem egit Charon, vela dans usque donec appulit scapham ad litus Plutonis.

Apud actam adstantes salutaturi nuper advenientes mortuos, Achille viso, frontes contraxere heroemque in conclave condidere, ubi ignarus sui criminis pernoctavit. Ubi illuxit Dis Pater, omnibus paratis ut adsolet, vocari in contionem mortuos et trojanos et danaos jubet, quod novitate rei capti fecerunt. Ipse Achilles deductus in contionem, adstantibus ex composito armatis graecis “quid negotium sit” percontatus est. Dis Pater infit, “O mei cari graeculi, modo mortui, quem occiderint hi trojani, audite, ne vos falsa opinio teneat quod in corde sit, hic enim homo, quem habuistis optimum, ferocissimum, fortissimum, erga vos benignum, hic est qui morti vos tradidit. Dimicatio qua exspiravistis non cum his trojanis, quibus jamjam tanquam sociis versamini, sed, quod majus et periculosius est, cum proditione et perfidia commilitonis fuit. Cum propter Agamemnonis scelus vos reliquit aliud porro fecit, quin Jovem, qui debuit Thetidi matri, oravit ut bellum in vos severius fieret, ut trojani vos, suos sodales et commilitones, eo facilius trucidarent quo magis ob amorem unius virginis perditum luxit. Rem ancipitem gessit, etsi Dei auxilio, et passi estis vos hoc scelus.

Diu silentium auscultantes tenet. Ut orsus erat peregit Dis Pater, “quod cum ita sit, num decet te versari inter hos quos occidisti? Num vocari possunt hi graeci sodales, hi trojani socii, cum tu utraque gente usus sis in te illustrandum? Jam mortuus puniri morte non potes, supplicium ergo tibi accommodatum elige.”

At ante Hector interpellavit quam loqui coeperat bellator, “amici, suadeo mea verba attendatis. Quem accusamus, ajo, supplicio dare opus non est. Equidem etsi nuper in numero mortuorum adscitus sum scio nos omnes nullorum meminisse gestorum vitae prioris nostrae, praeter id quod fuimus. Quod ad me attinet, egi officium ducis belli. Achilles quod sciam eodem munere est functus. Defuncto duci quid pejus quam gesta nulla in arca memoriae retinere? Hoc autem est nobis commune. Cum non potest poenam eligere majorem quam ea quae danda est, quid eum vehementius punire quaesumus? Sit par nobis in omnibus atque in memoria.”

Placuit haec poena, eodem ictu mitis atque gravis, et sic vixit Achilles immemor suorum gestorum usque dum Ulixes eum petivit.

Acadēmicā manū

Cum animam āmīsisset spīritumque exspīrāvisset nōbilis graecōrum dux Achillēs, continuō dēductus in Orcum Charontem ante Portitōrem stetit, eumque benignē allocūtus est, “Heus, Charōn, age mē ad īnferōs dūc, quī jam tibi mīserim innumerābilēs.” Nūllō verbō dictō idem ēgit Charōn, vēla dāns ūsque dōnec appulit scapham ad lītus Plūtōnis.

Apud actam adstantēs salūtātūrī nūper advenientēs mortuōs, Achille vīsō, frontēs contrāxēre hērōemque in conclāve condidēre, ubi ignārus suī crīminis pernoctāvit. Ubi illūxit Dīs Pater, omnibus parātīs ut adsolet, vocārī in cōntiōnem mortuōs et trojānōs et danaōs jubet, quod novitāte reī captī fēcērunt. Ipse Achillēs dēductus in cōntiōnem, adstantibus ex compositō armātīs graecīs “quid negōtium sit” percontātus est. Dīs Pater īnfit, “Ō meī cārī graeculī, modo mortuī, quem occīderint hī trojānī, audīte, nē vōs falsa opīniō teneat quod in corde sit, hic enim homō, quem habuistis optimum, ferōcissimum, fortissimum, ergā vōs benignum, hic est quī mortī vōs trādidit. Dīmicātiō quā exspīrāvistis nōn cum hīs trojānīs, quibus jamjam tanquam sociīs versāminī, sed, quod majus et perīculōsius est, cum prōditiōne et perfidiā commīlitōnis fuit. Cum propter Agamemnonis scelus vōs relīquit aliud porrō fēcit, quīn Jovem, quī dēbuit Thetidī mātrī, ōrāvit ut bellum in vōs sevērius fieret, ut trojānī vōs, suōs sodālēs et commīlitōnēs, eō facilius trucīdārent quō magis ob amōrem ūnīus virginis perditum lūxit. Rem ancipitem gessit, etsī Deī auxiliō, et passī estis vōs hoc scelus.

Diū silentium auscultantēs tenet. Ut ōrsus erat perēgit Dīs Pater, “quod cum ita sit, num decet tē versārī inter hōs quōs occīdistī? Num vocārī possunt hī graecī sodālēs, hī trojānī sociī, cum tū utrāque gente ūsus sīs in tē illūstrandum? Jam mortuus pūnīrī morte nōn potes, supplicium ergō tibi accommodātum ēlige.”

At ante Hector interpellāvit quam loquī coeperat bellātor, “amīcī, suādeō mea verba attendātis. Quem accūsāmus, ajō, suppliciō dare opus nōn est. Equidem etsī nūper in numerō mortuōrum adscītus sum sciō nōs omnēs nūllōrum meminisse gestōrum vītae priōris nostrae, praeter id quod fuimus. Quod ad mē attinet, ēgī officium ducis bellī. Achillēs quod sciam eōdem mūnere est fūnctus. Dēfūnctō ducī quid pejus quam gesta nūlla in arcā memoriae retinēre? Hoc autem est nōbīs commūne. Cum nōn potest poenam ēligere majōrem quam ea quae danda est, quid eum vehementius pūnīre quaesumus? Sit pār nōbīs in omnibus atque in memoriā.”

Placuit haec poena, eōdem ictū mītis atque gravis, et sīc vīxit Achillēs immemor suōrum gestōrum ūsque dum Ulixēs eum petīvit.