Antiqua manu

PRAEFATIVNCVLA

Saluete quirites! Hoc colloquium, quod uobis praebeo hodie, ipse uerbi faber merus non scripsi, nam ueros codicillos ex grege Discordiae magno linguae latinae dicato tantum collegi et eos suo loco disposui.

Andreas Lodfredus Cucullatus, Rota glaciei ignisque et Iohannes italus, sodales clarissimi illius gregis, parem laudem merent.

COLLOQVIVM LARVALE

Logodaedalus: Saluete gerrones!

Andreas Lodfredus Cucullatus: Quid ais? Ego gerro haud sum!

L.: Recte dicis, immo nebulo es.

A.: Huic contra non dicam.

L.: Sane iocor frater.

Cultrum parat.

A.: «In quem paras cultrum?

L.: Ad defendendum me ipsum.

A.: Contra quem?

Rota glaciei ignisque: Contra insidias diaboli. Parate gladios Verbi Dei ad arcessendas turbas diabolicas!

Iohannes italus: Caracallam, scilicet, Andrea.

Logodaedalus cultrum in pectus Andreae infigit.

A.: Malum…

Andreas exspirat.

R.: Καὶ σύ, Λογοδαίδαλε;

L.: Sic semper tyrannis!

Iohannes toro scotico1 Andreae uulnus curat. Andreas redditur2.

R.: Quomodo Andreas tyrannus fuit in nos?

Logodaedalus statim Andream occidit, qui iterum exspirat.

R.: eheu! Desine in castris morari!

I.: Regia Victoria tibi est, Daedale. Visne iterum apud Semimensem3 ludere?

L.: eheu! Mihi non placet Semimensis!

Vmbra Andreae: Nec mihi…

R.: Ecce mortuus loquitur! Benene habent se res apud inferos?

V.: Nullius rei indigeo nec quidquam desidero. Nihil mihi nocet nec quidquam iuuat.

L.: Sophos! Ἀταραξίαν assecutus es!

V.: Nihilo feliciorem me existimo.

R.: Non uexaris, sed non delectaris.

V.: Immo felicitatis nomen qualecumque fuit iam mihi leue’st. Nec tristitiam paueo.

R.: Haud dissimile pati uideris ac quod sibi optauit Graecorum recens sidus illud Cazantsakis “Nil spero, nil timeo, liber sum”4, quod super ossa sua inscribi iussit.

I.: Vidistine Platonem de Hyperuranio narrantem?

V.: Vidi ac derisi quia toto caelo et supercaelo errarat.

L.: Vidistine Homerum?

V.: Vidi atque interrogaui, quantum sui in iliade Odysseaque inesset, scripseritne utramque an unam tantum, quis ergo alteram scripserit. Ad hoc ut mihi alios suorum temporum poetas indicaret postulaui.

R.: Filiamne eius uidisti? Illam scilicet quae Odysseam a quibusdam scripsisse suspicatur?5

V.: Constat duas eius filiolas una scripsisse Odysseam.

R.: Itane? Quanam auctoritate creditur?

V.: Ipsius Homeri, qui puellas mihi adduxit.

L.: Vt alteram uxorem duceres?

R.: Num in inferis matrimonia fiunt?

V.: Non fiunt. Viuus horrerem amore orbatum iri homines.

R.: Aquae multae non poterunt exstinguere caritatem nec flumina obruent illam. Didonemne uides? Num adhuc Aeneae amore uel potius odio uritur?

V.: Nondum eam cognoui sed constat multo post Lauinium conditum eam regnasse6.

Subito umbra conticuit.

L.: Existimatne Vergilium bonum poetam? Hic umbra Andreae uidetur euanuisse…

V.: Quis? Sed nil sentientibus praui peraeque ac boni ualent.

L.: Homerus scilicet.

R.: Sic, sic iuuat ire sub umbras…7

V.: Vt dixeram, pili non facit.

Hic Andreas despiciens deridiculo colloquii iterum redditur.

Andreas: Faciei destitutionem ostenderem si satis audax philosophiceque cinaedus essem.


1 scotch tape

2 respawns

3 Fortnite

4 Nikos Kazantzakis “Δεν ελπίζω τίποτα, δε φοβούμαι τίποτα, είμαι λέφτερος”. οὐδὲν ἐλπίζω, οὐδὲν φοβέομαι, ἐλεύθερος εἰμί.

5 Robert Graves, Homer’s Daughter, 1955

6 Hic umbra Gnaei Pompeii Trogi auctoritatem sequi uidetur, cuius opus nonnisi per Iustini epitoma superest. Nam scripsit ille Carthaginem conditam fuisse septuaginta et duobus annis ante Romam, id est saeculo nono ante aeuum uulgarem, multo prius bellum Troianum Aeneaeque errores (Marcus Iunianus Iustinus, Epitoma Historiarum Philippicarum, XVIII, VI, IX). Accedit quod Norensis lapis, in qua Didonis fratris Pygmalionis nomen inscriptum esse creditur, inter praetereuntem saeculum nonum et ineuntem octauum ante aeuum uulgarem posita est.

7 Vergilius, Aeneis, IV v. 659

Italica manu

PRAEFATIVNCVLA

Salvete quirites! Hoc colloquium, quod vobis praebeo hodie, ipse verbi faber merus non scripsi, nam veros codicillos ex grege Discordiae magno linguae latinae dicato tantum collegi et eos suo loco disposui.

Andreas Lodfredus Cucullatus, Rota glaciei ignisque et Iohannes italus, sodales clarissimi illius gregis, parem laudem merent.

COLLOQVIVM LARVALE

Logodaedalus: Salvete gerrones!

Andreas Lodfredus Cucullatus: Quid ais? Ego gerro haud sum!

L.: Recte dicis, immo nebulo es.

A.: Huic contra non dicam.

L.: Sane iocor frater.

Cultrum parat.

A.: In quem paras cultrum?

L.: Ad defendendum me ipsum.

A.: Contra quem?

Rota glaciei ignisque: Contra insidias diaboli. Parate gladios Verbi Dei ad arcessendas turbas diabolicas!

Iohannes italus: Caracallam, scilicet, Andrea.

Logodaedalus cultrum in pectus Andreae infigit.

A.: Malum…

Andreas exspirat.

R.: Καὶ σύ, Λογοδαίδαλε;

L.: Sic semper tyrannis!

Iohannes toro scotico1 Andreae vulnus curat. Andreas redditur2.

R.: Quomodo Andreas tyrannus fuit in nos?

Logodaedalus statim Andream occidit, qui iterum exspirat.

R.: eheu! Desine in castris morari!

I.: Regia Victoria tibi est, Daedale. Visne iterum apud Semimensem3 ludere?

L.: eheu! Mihi non placet Semimensis!

Umbra Andreae: Nec mihi…

R.: Ecce mortuus loquitur! Benene habent se res apud inferos?

U.: Nullius rei indigeo nec quidquam desidero. Nihil mihi nocet nec quidquam iuvat.

L.: Sophos! Ἀταραξίαν assecutus es!

U.: Nihilo feliciorem me existimo.

R.: Non vexaris, sed non delectaris.

U.: Immo felicitatis nomen qualecumque fuit iam mihi leve’st. Nec tristitiam paveo.

R.: Haud dissimile pati videris ac quod sibi optavit Graecorum recens sidus illud Cazantsakis “Nil spero, nil timeo, liber sum”4, quod super ossa sua inscribi iussit.

I.: Vidistine Platonem de Hyperuranio narrantem?

U.: Vidi ac derisi quia toto caelo et supercaelo errarat.

L.: Vidistine Homerum?

U.: Vidi atque interrogavi, quantum sui in iliade Odysseaque inesset, scripseritne utramque an unam tantum, quis ergo alteram scripserit. Ad hoc ut mihi alios suorum temporum poetas indicaret postulavi.

R.: Filiamne eius vidisti? Illam scilicet quae Odysseam a quibusdam scripsisse suspicatur?5

U.: Constat duas eius filiolas una scripsisse Odysseam.

R.: Itane? Quanam auctoritate creditur?

U.: Ipsius Homeri, qui puellas mihi adduxit.

L.: Ut alteram uxorem duceres?

R.: Num in inferis matrimonia fiunt?

U.: Non fiunt. Vivus horrerem amore orbatum iri homines.

R.: Aquae multae non poterunt exstinguere caritatem nec flumina obruent illam. Didonemne vides? Num adhuc Aeneae amore vel potius odio uritur?

U.: Nondum eam cognovi sed constat multo post Lavinium conditum eam regnasse6.

Subito umbra conticuit.

L.: Existimatne Vergilium bonum poetam? Hic umbra Andreae videtur evanuisse…

U.: Quis? Sed nil sentientibus pravi peraeque ac boni valent.

L.: Homerus scilicet.

R.: Sic, sic iuvat ire sub umbras…7

U.: Ut dixeram, pili non facit.

Hic Andreas despiciens deridiculo colloquii iterum redditur.

Andreas: Faciei destitutionem ostenderem si satis audax philosophiceque cinaedus essem.


1 scotch tape

2 respawns

3 Fortnite

4 Nikos Kazantzakis “Δεν ελπίζω τίποτα, δε φοβούμαι τίποτα, είμαι λέφτερος”. οὐδὲν ἐλπίζω, οὐδὲν φοβέομαι, ἐλεύθερος εἰμί.

5 Robert Graves, Homer’s Daughter, 1955

6 Hic umbra Gnaei Pompeii Trogi auctoritatem sequi videtur, cuius opus nonnisi per Iustini epitoma superest. Nam scripsit ille Carthaginem conditam fuisse septuaginta et duobus annis ante Romam, id est saeculo nono ante aevum vulgarem, multo prius bellum Troianum Aeneaeque errores (Marcus Iunianus Iustinus, Epitoma Historiarum Philippicarum, XVIII, VI, IX). Accedit quod Norensis lapis, in qua Didonis fratris Pygmalionis nomen inscriptum esse creditur, inter praetereuntem saeculum nonum et ineuntem octavum ante aevum vulgarem posita est.

7 Vergilius, Aeneis, IV v. 659

Nova manu

PRAEFATIVNCVLA

Salvete quirites! Hoc colloquium, quod vobis praebeo hodie, ipse verbi faber merus non scripsi, nam veros codicillos ex grege Discordiae magno linguae latinae dicato tantum collegi et eos suo loco disposui.

Andreas Lodfredus Cucullatus, Rota glaciei ignisque et Iohannes italus, sodales clarissimi illius gregis, parem laudem merent.

COLLOQVIVM LARVALE

Logodaedalus: «Salvete gerrones!

Andreas Lodfredus Cucullatus: «Quid ais? Ego gerro haud sum!

L.: Recte dicis, immo nebulo es.

A.: Huic contra non dicam.

L.: Sane jocor frater.

Cultrum parat.

A.: In quem paras cultrum?

L.: Ad defendendum me ipsum.

A.: Contra quem?

Rota glaciei ignisque: Contra insidias diaboli. Parate gladios Verbi Dei ad arcessendas turbas diabolicas!

Iohannes italus: Caracallam, scilicet, Andrea.

Logodaedalus cultrum in pectus Andreae infigit.

A.: Malum…

Andreas exspirat.

R.: Καὶ σύ, Λογοδαίδαλε;

L.: Sic semper tyrannis!

Iohannes toro scotico1 Andreae vulnus curat. Andreas redditur2.

R.: Quomodo Andreas tyrannus fuit in nos?

Logodaedalus statim Andream occidit, qui iterum exspirat.

R.: eheu! Desine in castris morari!

I.: Regia Victoria tibi est, Daedale. Visne iterum apud Semimensem3 ludere?

L.: eheu! Mihi non placet Semimensis!

Umbra Andreae: Nec mihi…

R.: Ecce mortuus loquitur! Benene habent se res apud inferos?

U.: Nullius rei indigeo nec quidquam desidero. Nihil mihi nocet nec quidquam juvat.

L.: Sophos! Ἀταραξίαν assecutus es!

U.: Nihilo feliciorem me existimo.

R.: Non vexaris, sed non delectaris.

U.: Immo felicitatis nomen qualecumque fuit jam mihi leve’st. Nec tristitiam paveo.

R.: Haud dissimile pati videris ac quod sibi optavit Graecorum recens sidus illud Cazantsakis “Nil spero, nil timeo, liber sum”4, quod super ossa sua inscribi jussit.

I.: Vidistine Platonem de Hyperuranio narrantem?

U.: Vidi ac derisi quia toto caelo et supercaelo errarat.

L.: Vidistine Homerum?

U.: Vidi atque interrogavi, quantum sui in iliade Odysseaque inesset, scripseritne utramque an unam tantum, quis ergo alteram scripserit. Ad hoc ut mihi alios suorum temporum poetas indicaret postulavi.

R.: Filiamne ejus vidisti? Illam scilicet quae Odysseam a quibusdam scripsisse suspicatur?5

U.: Constat duas ejus filiolas una scripsisse Odysseam.

R.: Itane? Quanam auctoritate creditur?

U.: Ipsius Homeri, qui puellas mihi adduxit.

L.: Ut alteram uxorem duceres?

R.: Num in inferis matrimonia fiunt?

U.: Non fiunt. Vivus horrerem amore orbatum iri homines.

R.: Aquae multae non poterunt exstinguere caritatem nec flumina obruent illam. Didonemne vides? Num adhuc Aeneae amore vel potius odio uritur?

U.: Nondum eam cognovi sed constat multo post Lavinium conditum eam regnasse6.

Subito umbra conticuit.

L.: Existimatne Vergilium bonum poetam? Hic umbra Andreae videtur evanuisse…

U.: Quis? Sed nil sentientibus pravi peraeque ac boni valent.

L.: Homerus scilicet.

R.: Sic, sic juvat ire sub umbras…7

U.: Ut dixeram, pili non facit.

Hic Andreas despiciens deridiculo colloquii iterum redditur.

Andreas: Faciei destitutionem ostenderem si satis audax philosophiceque cinaedus essem.


1 scotch tape

2 respawns

3 Fortnite

4 Nikos Kazantzakis “Δεν ελπίζω τίποτα, δε φοβούμαι τίποτα, είμαι λέφτερος”. οὐδὲν ἐλπίζω, οὐδὲν φοβέομαι, ἐλεύθερος εἰμί.

5 Robert Graves, Homer’s Daughter, 1955

6 Hic umbra Gnaei Pompeji Trogi auctoritatem sequi videtur, cujus opus nonnisi per Justini epitoma superest. Nam scripsit ille Carthaginem conditam fuisse septuaginta et duobus annis ante Romam, id est saeculo nono ante aevum vulgarem, multo prius bellum Trojanum Aeneaeque errores (Marcus Junianus Justinus, Epitoma Historiarum Philippicarum, XVIII, VI, IX). Accedit quod Norensis lapis, in qua Didonis fratris Pygmalionis nomen inscriptum esse creditur, inter praetereuntem saeculum nonum et ineuntem octavum ante aevum vulgarem posita est.

7 Vergilius, Aeneis, IV v. 659

Acadēmicā manū

PRAEFATIVNCVLA

Salvēte quirītēs! Hoc colloquium, quod vōbīs praebeō hodiē, ipse verbī faber merus nōn scrīpsī, nam vērōs cōdicillōs ex grege Discordiae magnō linguae latīnae dicātō tantum collēgī et eōs suō locō disposuī.

Andreās Lodfrēdus Cucullātus, Rota glaciēī ignisque et Iōhannēs Ītalus, sodālēs clārissimī illīus gregis, parem laudem merent.

COLLOQVIVM LARVALE

Logodaedalus: Salvēte gerrōnēs!

Andreās Lodfrēdus Cucullātus: Quid ais? Ego gerrō haud sum!

L.: Rēctē dīcis, immō nebulō es.

A.: Huic contrā nōn dīcam.

L.: Sānē jocor frāter.

Cultrum parat.

A.: In quem parās cultrum?

L.: Ad defendendum mē ipsum.

A.: Contrā quem?

Rota glaciēī ignisque: Contrā īnsidiās diabolī. Parāte gladiōs Verbī Deī ad arcessendās turbās diabolicās!

Iōhannēs Ītalus: Caracallam, scīlicet, Andreā.

Logodaedalus cultrum in pectus Andreae infigit.

A.: Malum…

Andreās exspīrat.

R.: Καὶ σύ, Λογοδαίδαλε;

L.: Sīc semper tyrannīs!

Iōhannēs torō scōticō1 Andreae vulnus cūrat. Andreās redditur2.

R.: Quōmodo Andreās tyrannus fuit in nōs?

Logodaedalus statim Andream occīdit, quī iterum exspīrat.

R.: Ēheu! Dēsine in castrīs morārī!

I.: Rēgia Victōria tibī est, Daedale. Vīsne iterum apud Sēmimēnsem3 lūdere?

L.: Ēheu! Mihi nōn placet Sēmimēnsis!

Umbra Andreae: Nec mihi…

R.: Ecce mortuus loquitur! Benene habent sē rēs apud īnferōs?

U.: Nūllīus reī indigeō nec quidquam dēsīderō. Nihil mihi nocet nec quidquam juvat.

L.: Sophōs! Ἀταραξίαν assecūtus es!

U.: Nihilō fēlīciōrem mē exīstimō.

R.: Nōn vexāris, sed nōn dēlectāris.

U.: Immō fēlīcitātis nōmen quālecumque fuit jam mihi leve’st. Nec trīstitiam paveō.

R.: Haud dissimile patī vidēris ac quod sibi optāvit Graecōrum recēns sīdus illud Cazantsakis “Nīl spērō, nīl timeō, līber sum”4, quod super ossa sua īnscrībī jussit.

I.: Vīdistīne Platōnem dē Hyperūraniō narrantem?

U.: Vīdī ac dērīsī quia tōtō caelō et supercaelō errārat.

L.: Vīdistīne Homērum?

U.: Vīdī atque interrogāvī, quantum suī in Īliade Odyssēāque inesset, scrīpseritne utramque an ūnam tantum, quis ergō alteram scrīpserit. Ad hoc ut mihi aliōs suōrum temporum poētās indicāret postulāvī.

R.: Fīliamne ejus vīdistī? Illam scīlicet quae Odyssēam ā quibusdam scrīpsisse suspicātur?5

U.: Cōnstat duās ejus fīliolās ūnā scrīpsisse Odyssēam.

R.: Itane? Quānam auctōritāte crēditur?

U.: Ipsīus Homērī, quī puellās mihi addūxit.

L.: Ut alteram uxōrem dūcerēs?

R.: Num in īnferīs mātrimōnia fīunt?

U.: Nōn fīunt. Vīvus horrērem amōre orbātum īrī hominēs.

R.: Aquae multae nōn poterunt exstinguere cāritātem nec flūmina obruent illam. Dīdōnemne vidēs? Num adhūc Aenēae amōre vel potius odiō ūritur?

U.: Nōndum eam cognōvī sed cōnstat multō post Lāvīnium conditum eam rēgnāsse6.

Subitō umbra conticuit.

L.: Exīstimatne Vergilium bonum poētam? Hīc umbra Andreae vidētur ēvānuisse…

U.: Quis? Sed nīl sentientibus prāvī peraequē ac bonī valent.

L.: Homērus scīlicet.

R.: Sīc, sīc juvat īre sub umbrās…7

U.: Ut dīxeram, pilī nōn facit.

Hīc Andreās dēspiciēns dērīdiculō colloquiī iterum redditur.

Andreās: Faciēī dēstitūtiōnem ostenderem sī satis audāx philosophicēque cinaedus essem.


1 scotch tape

2 respawns

3 Fortnite

4 Nikos Kazantzakis “Δεν ελπίζω τίποτα, δε φοβούμαι τίποτα, είμαι λέφτερος”. οὐδὲν ἐλπίζω, οὐδὲν φοβέομαι, ἐλεύθερος εἰμί.

5 Robert Graves, Homer’s Daughter, 1955

6Hīc umbra Gnaeī Pompejī Trōgī auctōritātem sequī vidētur, cujus opus nōnnisi per Jūstīnī epitoma superest. Nam scrīpsit ille Carthāginem conditam fuisse septuāgintā et duōbus annīs ante Rōmam, id est saeculō nōnō ante aevum vulgārem, multō prius bellum Trōjānum Aenēaeque errōrēs (Mārcus Jūniānus Jūstīnus, Epitoma Historiārum Philippicārum, XVIII, VI, IX). Accēdit quod Nōrēnsis lapis, in quā Dīdōnis frātris Pygmaliōnis nōmen īnscrīptum esse crēditur, inter praetereuntem saeculum nōnum et ineuntem octāvum ante aevum vulgārem posita est.

7 Vergilius, Aeneis, IV v. 659