Antiqua manu

Stabant equites sese inuicem strictis ensibus tuentes ad comminusque pugnandum parati: iam uterque equo insidens deiectus erat. Tum prior, uiridibus cum armis, alterum adpetiit magnumque uibratu affecit, ter quaterue eum, roseis cum insignibus, quatiens. Nequiquam uero; namque ille huius omnes ictus sustulit ac quemque duplice ui reddidit, donec aduersarium tandem uicit. Plaudere ergo spectantes, quibus scilicet rex Fredericus intererat.

Hoc inperante, ut fertur, plurima gesta sunt bella, permultis caedibus, quot numquam uisa sunt sub alio. Nam regi pergrata fuerant proelia hominumque neces, et ubi uero aut prae inopia aut militum penuria amplius non poterat pugnari, morem suum gerebat per certamina armorumque ludos, quibus clientes eius cuncti erant participes. Soli aberant filii apud eum uersantes otiosi sicut mulieres, quibus, uehementer cum flagitarent, haudquaquam licentiam dabat certandi abstinebatque prorsus ab armis, ideo quia plerique certantium interibant. Etenim regionis primores, discordia dissidiis capitalibus permoti, arma exercebant quisque ut sibi inimicos occideret, quod minime displicebat domino.

Hi quoque, de quibus supra agebamus, ingens odium inter se alentes, caedem inimici armis temptauerant. Ille autem, qui rosea gerebat insignia, postremo uictoriam nactus gladio uicti iugulum aduersarii impresso misericordiam obsecrantis et lares et communem patriam et pietatem memorantis, eum perimit. Sed facinus ubi primum hic roseus commisit, ei eques quidam, egregia pulcritudine armisque nigris, omnibus omnino incognitus, obuius fuit. Hic roseus eques superbe: “Quid est” rogauit “tibi nomen, cui patri, e quo genere es ortus?”. Nihil autem respondit niger eques, risum mouens alterius, et ensibus euaginatis, comminus contentum est. Et ferris oppositis, fractis armaturis, cruore effuso, roseus ille, summa ui percussus, cecidit, collumque obtulit uictus. Cui uero alter: “Cui” inquit, “prodest nex?”. Et ei pepercit, hac lege, illum sibi aeternam fidem promissurum. Qua nouitate uniuersi commoti sunt, maxime Fredericus, qui immo uero iratus misericordiam ob illam, mandauit ut, peracto certamine, ignotus eques ad se duceretur. Qui uero subito aufugit, neque potis fuit eum reperire.

Quoque autem die commeabat hic ad certandum, et quos uincebat, parcebat illis, perennem dum sibi fidem promitterent, neque quispiam hunc uincere quibat. Et adeo recte se gerebat, ut multitudo, uirtutem atque benignitatem eius admirata, eum amare coeperit eique fauere. Inuidia contra creuerat regis, qui, nullo modo uictorem eum cernere patiens, interitum eius ualde sperabat et frustra nomen genusue si quis sciret quaerebat.

Ultima demum certaminum die, nigro equite denuo uiso, multos in turba cum uicisset ut solebat, obuiam cuidam iit caerula armatura amicto, cumque eum petit, ilico undique ceteri in eum se conuertunt. Nam rex cunctos congregauerat milites, eos scilicet ab nigro illo uictos, praeceperatque ut una eundem adpeterent, quo iussu omnes paruerant, nihili aestimantes fidem. Subrisit ergo Fredericus mala fortuna inuisi gaudens. Et hic cum ualide oppugnaret, nihil agere potuit contra adpetentium numerum, qui in eum hastas iniicere, ensibus quatere, ictus inferre. unus qui manum ab eo abstinuit roseus ille fuit eques, modo ruinam spectans quondam misericordis.

iumentum illum denique cum domino mactarent suo, magno plebis clamore exorto, galeam eius sustulere quisnam esset ut agnoscerent; quo facto, magis creuit clamor. Tum rex: “Quis tandem” rogitauit “est iste?”. Et silentes cum essent ceteri, roseus ille miles tristi cum fletu: “Domine” respondit “hic, quem tuo iussu modo mactauimus, filiolus est tuus”. Quo audito, obstupens accurrit Fredericus ad cadauerem, statimque eiulauit puerum suum ubi agnouit.

Compertum est igitur ipsum arma cum fratribus exercitasse clam parenti, quorum unus gloriam in certaminibus quaerere cupierat honoris iuxta patrem adsequendi gratia. Fertur autem posthaec se numquam denuo quemquem, illo inperante, in huius modi pugnis probasse.

Italica manu

Stabant equites sese invicem strictis ensibus tuentes ad comminusque pugnandum parati: iam uterque equo insidens deiectus erat. Tum prior, viridibus cum armis, alterum adpetiit magnumque vibratu affecit, ter quaterve eum, roseis cum insignibus, quatiens. Nequiquam vero; namque ille huius omnes ictus sustulit ac quemque duplice vi reddidit, donec adversarium tandem vicit. Plaudere ergo spectantes, quibus scilicet rex Fredericus intererat.

Hoc inperante, ut fertur, plurima gesta sunt bella, permultis caedibus, quot numquam visa sunt sub alio. Nam regi pergrata fuerant proelia hominumque neces, et ubi vero aut prae inopia aut militum penuria amplius non poterat pugnari, morem suum gerebat per certamina armorumque ludos, quibus clientes eius cuncti erant participes. Soli aberant filii apud eum versantes otiosi sicut mulieres, quibus, vehementer cum flagitarent, haudquaquam licentiam dabat certandi abstinebatque prorsus ab armis, ideo quia plerique certantium interibant. Etenim regionis primores, discordia dissidiis capitalibus permoti, arma exercebant quisque ut sibi inimicos occideret, quod minime displicebat domino.

Hi quoque, de quibus supra agebamus, ingens odium inter se alentes, caedem inimici armis temptaverant. Ille autem, qui rosea gerebat insignia, postremo victoriam nactus gladio victi iugulum adversarii impresso misericordiam obsecrantis et lares et communem patriam et pietatem memorantis, eum perimit. Sed facinus ubi primum hic roseus commisit, ei eques quidam, egregia pulcritudine armisque nigris, omnibus omnino incognitus, obvius fuit. Hic roseus eques superbe: “Quid est” rogavit “tibi nomen, cui patri, e quo genere es ortus?”. Nihil autem respondit niger eques, risum movens alterius, et ensibus evaginatis, comminus contentum est. Et ferris oppositis, fractis armaturis, cruore effuso, roseus ille, summa vi percussus, cecidit, collumque obtulit victus. Cui vero alter: “Cui” inquit, “prodest nex?”. Et ei pepercit, hac lege, illum sibi aeternam fidem promissurum. Qua novitate universi commoti sunt, maxime Fredericus, qui immo vero iratus misericordiam ob illam, mandavit ut, peracto certamine, ignotus eques ad se duceretur. Qui vero subito aufugit, neque potis fuit eum reperire.

Quoque autem die commeabat hic ad certandum, et quos vincebat, parcebat illis, perennem dum sibi fidem promitterent, neque quispiam hunc vincere quibat. Et adeo recte se gerebat, ut multitudo, virtutem atque benignitatem eius admirata, eum amare coeperit eique favere. Invidia contra creverat regis, qui, nullo modo victorem eum cernere patiens, interitum eius valde sperabat et frustra nomen genusve si quis sciret quaerebat.

Ultima demum certaminum die, nigro equite denuo viso, multos in turba cum vicisset ut solebat, obviam cuidam iit caerula armatura amicto, cumque eum petit, ilico undique ceteri in eum se convertunt. Nam rex cunctos congregaverat milites, eos scilicet ab nigro illo victos, praeceperatque ut una eundem adpeterent, quo iussu omnes paruerant, nihili aestimantes fidem. Subrisit ergo Fredericus mala fortuna invisi gaudens. Et hic cum valide oppugnaret, nihil agere potuit contra adpetentium numerum, qui in eum hastas iniicere, ensibus quatere, ictus inferre. unus qui manum ab eo abstinuit roseus ille fuit eques, modo ruinam spectans quondam misericordis.

iumentum illum denique cum domino mactarent suo, magno plebis clamore exorto, galeam eius sustulere quisnam esset ut agnoscerent; quo facto, magis crevit clamor. Tum rex: “Quis tandem” rogitavit “est iste?”. Et silentes cum essent ceteri, roseus ille miles tristi cum fletu: “Domine” respondit “hic, quem tuo iussu modo mactavimus, filiolus est tuus”. Quo audito, obstupens accurrit Fredericus ad cadaverem, statimque eiulavit puerum suum ubi agnovit.

Compertum est igitur ipsum arma cum fratribus exercitasse clam parenti, quorum unus gloriam in certaminibus quaerere cupierat honoris iuxta patrem adsequendi gratia. Fertur autem posthaec se numquam denuo quemquem, illo inperante, in huius modi pugnis probasse.

Nova manu

Stabant equites sese invicem strictis ensibus tuentes ad comminusque pugnandum parati: jam uterque equo insidens dejectus erat. Tum prior, viridibus cum armis, alterum adpetiit magnumque vibratu affecit, ter quaterve eum, roseis cum insignibus, quatiens. Nequiquam vero; namque ille hujus omnes ictus sustulit ac quemque duplice vi reddidit, donec adversarium tandem vicit. Plaudere ergo spectantes, quibus scilicet rex Fredericus intererat.

Hoc inperante, ut fertur, plurima gesta sunt bella, permultis caedibus, quot numquam visa sunt sub alio. Nam regi pergrata fuerant proelia hominumque neces, et ubi vero aut prae inopia aut militum penuria amplius non poterat pugnari, morem suum gerebat per certamina armorumque ludos, quibus clientes ejus cuncti erant participes. Soli aberant filii apud eum versantes otiosi sicut mulieres, quibus, vehementer cum flagitarent, haudquaquam licentiam dabat certandi abstinebatque prorsus ab armis, ideo quia plerique certantium interibant. Etenim regionis primores, discordia dissidiis capitalibus permoti, arma exercebant quisque ut sibi inimicos occideret, quod minime displicebat domino.

Hi quoque, de quibus supra agebamus, ingens odium inter se alentes, caedem inimici armis temptaverant. Ille autem, qui rosea gerebat insignia, postremo victoriam nactus gladio victi jugulum adversarii impresso misericordiam obsecrantis et lares et communem patriam et pietatem memorantis, eum perimit. Sed facinus ubi primum hic roseus commisit, ei eques quidam, egregia pulcritudine armisque nigris, omnibus omnino incognitus, obvius fuit. Hic roseus eques superbe: “Quid est” rogavit “tibi nomen, cui patri, e quo genere es ortus?”. Nihil autem respondit niger eques, risum movens alterius, et ensibus evaginatis, comminus contentum est. Et ferris oppositis, fractis armaturis, cruore effuso, roseus ille, summa vi percussus, cecidit, collumque obtulit victus. Cui vero alter: “Cui” inquit, “prodest nex?”. Et ei pepercit, hac lege, illum sibi aeternam fidem promissurum. Qua novitate universi commoti sunt, maxime Fredericus, qui immo vero iratus misericordiam ob illam, mandavit ut, peracto certamine, ignotus eques ad se duceretur. Qui vero subito aufugit, neque potis fuit eum reperire.

Quoque autem die commeabat hic ad certandum, et quos vincebat, parcebat illis, perennem dum sibi fidem promitterent, neque quispiam hunc vincere quibat. Et adeo recte se gerebat, ut multitudo, virtutem atque benignitatem ejus admirata, eum amare coeperit eique favere. Invidia contra creverat regis, qui, nullo modo victorem eum cernere patiens, interitum eius valde sperabat et frustra nomen genusve si quis sciret quaerebat.

Ultima demum certaminum die, nigro equite denuo viso, multos in turba cum vicisset ut solebat, obviam cuidam iit caerula armatura amicto, cumque eum petit, ilico undique ceteri in eum se convertunt. Nam rex cunctos congregaverat milites, eos scilicet ab nigro illo victos, praeceperatque ut una eundem adpeterent, quo jussu omnes paruerant, nihili aestimantes fidem. Subrisit ergo Fredericus mala fortuna invisi gaudens. Et hic cum valide oppugnaret, nihil agere potuit contra adpetentium numerum, qui in eum hastas injicere, ensibus quatere, ictus inferre. unus qui manum ab eo abstinuit roseus ille fuit eques, modo ruinam spectans quondam misericordis.

Jumentum illum denique cum domino mactarent suo, magno plebis clamore exorto, galeam eius sustulere quisnam esset ut agnoscerent; quo facto, magis crevit clamor. Tum rex: “Quis tandem” rogitavit “est iste?”. Et silentes cum essent ceteri, roseus ille miles tristi cum fletu: “Domine” respondit “hic, quem tuo jussu modo mactavimus, filiolus est tuus”. Quo audito, obstupens accurrit Fredericus ad cadaverem, statimque ejulavit puerum suum ubi agnovit.

Compertum est igitur ipsum arma cum fratribus exercitasse clam parenti, quorum unus gloriam in certaminibus quaerere cupierat honoris juxta patrem adsequendi gratia. Fertur autem posthaec se numquam denuo quemquem, illo inperante, in hujus modi pugnis probasse.

Acadēmicā manū

Stābānt equitēs sēsē invicem strictīs ēnsibus tuentēs ad comminusque pugnandum parātī: jam uterque equō īnsidēns dējectus erat. Tum prior, viridibus cum armīs, alterum adpetiit magnumque vibrātū affēcit, ter quaterve eum, roseīs cum īnsignibus, quatiēns. Nēquīquam vērō; namque ille hujus omnēs ictūs sustulit ac quemque duplice vī reddidit, dōnec adversārium tandem vīcit. Plaudēre ergō spectantēs, quibus scīlicet rēx Frederīcus intererat.

Hōc inperante, ut fertur, plūrima gesta sunt bella, permultīs caedibus, quot numquam vīsa sunt sub aliō. Nam rēgī pergrāta fuerant proelia hominumque necēs, et ubi vērō aut prae inopiā aut mīlitum pēnūriā amplius nōn poterat pugnārī, mōrem suum gerēbat per certāmina armōrumque lūdōs, quibus clientēs ejus cūnctī erant participēs. Sōlī aberant fīliī apud eum versantēs ōtiōsī sīcut mulierēs, quibus, vehementer cum flagitārent, haudquāquam licentiam dabat certandī abstinēbatque prōrsus ab armīs, ideō quia plērīque certantium interībant. Etenim regiōnis prīmōrēs, discordiā dissidiīs capitālibus permōtī, arma exercēbant quisque ut sibi inimīcōs occīderet, quod minimē displicēbat dominō.

Hī quoque, dē quibus suprā agēbāmus, ingēns odium inter sē alentēs, caedem inimīcī armīs temptāverant. Ille autem, quī rosea gerēbat īnsignia, postrēmō victōriam nāctus gladiō victī jugulum adversāriī impressō misericordiam obsecrantis et larēs et commūnem patriam et pietātem memorantis, eum perimit. Sed facinus ubi prīmum hic roseus commīsit, eī eques quīdam, ēgregiā pulcritūdine armīsque nigrīs, omnibus omnīnō incōgnitus, obvius fuit. Hīc roseus eques superbē: “Quid est” rogāvit “tibi nōmen, cui patrī, ē quō genere es ortus?”. Nihil autem respondit niger eques, rīsum movēns alterīus, et ēnsibus ēvāgīnātīs, comminus contentum est. Et ferrīs oppositīs, fractīs armātūrīs, cruōre effūsō, roseus ille, summā vī percussus, cecidit, collumque obtulit victus. Cui vērō alter: “Cui” inquit, “prōdest nex?”. Et eī pepercit, hāc lēge, illum sibi aeternam fidem prōmissūrum. Quā novitāte ūniversī commōtī sunt, maximē Frederīcus, quī immō vērō īrātus misericordiam ob illam, mandāvit ut, perāctō certāmine, ignōtus eques ad sē dūcerētur. Quī vērō subitō aufūgit, neque potis fuit eum reperīre.

Quōque autem diē commeābat hic ad certandum, et quōs vincēbat, parcēbat illīs, perennem dum sibi fidem prōmitterent, neque quispiam hunc vincere quībat. Et adeō rēctē sē gerēbat, ut multitūdō, virtūtem atque benignitātem ejus admīrāta, eum amāre coeperit eīque favēre. Invidia contrā crēverat rēgis, quī, nūllō modō victōrem eum cernere patiēns, interitum eius valdē spērābat et frūstrā nōmen genusve sī quis scīret quaerēbat.

Ultimā dēmum certāminum diē, nigrō equite dēnuō vīsō, multōs in turbā cum vīcisset ut solēbat, obviam cuidam iit caerulā armātūrā amictō, cumque eum petit, īlicō undique cēterī in eum sē convertunt. Nam rēx cūnctōs congregāverat mīlitēs, eōs scīlicet ab nigrō illō victōs, praecēperatque ut ūnā eundem adpeterent, quō jussū omnēs paruerant, nihilī aestimantēs fidem. Subrīsit ergō Frederīcus malā fortūnā invīsī gaudēns. Et hic cum validē oppugnāret, nihil agere potuit contrā adpetentium numerum, quī in eum hastās injicere, ēnsibus quatere, ictūs īnferre. Ūnus quī manum ab eō abstinuit roseus ille fuit eques, modo ruīnam spectāns quondam misericordis.

Jūmentum illum dēnique cum dominō mactārent suō, magnō plēbis clāmōre exortō, galeam eius sustulēre quisnam esset ut agnōscerent; quō factō, magis crēvit clāmor. Tum rēx: “Quis tandem” rogitāvit “est iste?”. Et silentēs cum essent cēterī, roseus ille mīles trīstī cum flētū: “Domine” respondit “hic, quem tuō jussū modo mactāvimus, fīliolus est tuus”. Quō audītō, obstupēns accurrit Frederīcus ad cadāverem, statimque ejulāvit puerum suum ubi agnōvit.

Compertum est igitur ipsum arma cum frātribus exercitāsse clam parentī, quōrum ūnus glōriam in certāminibus quaerere cupierat honōris jūxtā patrem adsequendī grātiā. Fertur autem posthaec sē numquam dēnuō quemquem, illō inperante, in hujus modī pugnīs probāsse.